Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/512

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
991
992
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0991A reges, senatum ac cives obstrinxisse, fore ut leges ejus sedulo observarent, donec Delphis rediret (Plutarch., t. I, in Vita Lycurg., p. 57). Ne autem sacramenti religione solverentur, ἐτελεύτησεν ἀποκαρτερήσας, mortem sibi inedia conscivit. Sed id non prohibuit quominus Lacedæmonii suum non modo sacramentum, sed illius etiam leges spreverint et aboleverint.

Ad Romanos subinde Auctor noster venit, eosque his compellat verbis: Nonne et vos quotidie, experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis, id est (experientia vestra edocti), totam illam veterem et squallentem sylvam, sive infinitam et obscuram veterum legum multitudinem, novis principalium rescriptorum et edictorum securibus, sive novis principum rescriptis, truncatis et cæditis (Tertull. Apologet., cap. 4, p. 286). 0991B In Rigaltii autem et secutis editionibus, rustatis, et cæditis; sed qua auctoritate, nec ille dixit, nec nos aliud scire possumus, nisi hanc lectionem omnibus repugnare codicibus, atque ipsi, quem ille præ manibus habebat, exemplari Puteano. Nos tamen non latet a Tertulliano alibi scriptum: Colere omnia, runcare, atque rustare instituit; ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus, per ubique orbis pangerentur (Idem. lib. de Pall., cap. 2). Sed cui unquam licuit verbum aliquod ex uno auctoris libro in alium contra codicum omnium reclamationem transferre? Quoquo autem modo legas, satis apertus est Auctoris nostri sensus: horrentem veterum legum sylvam novis expurgatam resecatamque fuisse principum edictis, quibus plura, tanquam 0991C noxiæ herbæ, evulsa sunt. Frustra igitur ethnici tantis clamoribus suarum in Christianos legum auctoritatem venditabant.

Ad id autem adhuc demonstrandum continenter Tertullianus adjecit: Nonne vanissimas Papias leges, quæ ante liberos suscipi cogunt, quam Juliæ matrimonium contrahi, post tantæ auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit (Idem, Apologet., cap. 4, p. 286 et seq.)? Aperte autem ibi ille docet has Julias leges Papiis emendatas, sed utrasque abrogatas ab imperatore Severo. Variæ autem erant Juliæ leges, quæ a Julio Cæsare ita cognominatæ sunt. Papiis vero seu potius Poppæis nomen dederunt Papius et Poppæus consules Augusti Cæsaris tempore suffecti. Juliam vero legem de maritandis 0991D ordinibus a Tertulliano designari omnes facile concedunt. Verum quomodo Papia lex cœgerit liberos ante suscipi, quam lex Julia jusserit matrimonium contrahi, Heraldus se non satis intelligere (Herald. not. in Tertull.), et Antonius Augustinus sibi esse incognitum ultro fatentur (August. lib. de legib., cap. 18). At sane constat eam Juliam legem, uti Dion (Dion., lib. IV Rom. Histor., p. 256), Cornelius Tacitus (Tacit. lib. III Annal. ante med.), et Suetonius perhibent (Sueton. in Vita August., § 34), ab Augusto Cæsare severius, quam alias, fuisse retractatam. Nam præter præmia iis qui liberos susceperant proposita, ille graviores innuptis et cælibibus pœnas indixerat, quas deinde, propter recusantium tumultum, mitigare 0992A coactus est. Addit porro Suetonius: Cum immaturitate sponsarum, et matrimoniorum crebra mutatione, vim legis eludi sentiret, tempus sponsus habendi coarctavit, divortiis modum imposuit (Suet. ibid.). Nonne vero his verbis, immaturitate sponsarum, colligi potest propter multitudinem eorum, qui bellis civilibus aliisque antea exstincti fuerant, statutum esse ab imperatore Augusto, ut virgines, etiam nondum satis adultæ et viro maturæ, nuberent. Si autem is sit Suetonii sensus, hic Tertulliani esse videtur: Poppæa lege sancitum, ut virgines ea juniori ætate in matrimonium collocarentur, antequam illud lege Julia contrahere potuissent. Et vero ex Dione discimus ab eodem Augusto decretum, ut pactio nuptialis irrita esset, si nuptiæ ultra biennium differentur, id est, inquit 0992B idem Dion, ut ea virgo, quam quis despondere volebat, decem annos nata esset, et nuptiæ non ultra biennium prorogarentur (Dion., lib. LIV Rom. Histor. pag. 609). Atqui si puella decimo ætatis suæ anno despondere et nubere poterat, tum ergo filios suscipere, uti ait Tertullianus, cogebatur, quæ lege Julia, matrimonium anno suo tantum duodecimo inire poterat. Vide, si placet, Gothofredi (Gothofred. Cod. Theodos. p. 226 et seqq.) et aliorum, in tertiam de sponsalibus legem, annotationes; et expende, quæso, utrum hæc, aut alia quædam, quam excogitabis, verborum Tertulliani interpretatio tibi magis arrideat.

Dubium autem esse non potest, quin Severus imperator illam utriusque Juliæ et Poppææ legis partem 0992C abrogaverit, tempusque assignaverit, quo virgines matura ætate nuberent. Nam id Tertullianus heri, id est, suo tempore factum esse asseverat. Præterea ex Martiano discimus aliquid in legibus Juliis ab eodem Severo emendatum (Lib. XXIII Digest. tit. 2, leg. 19). Alibi vero ostendimus (Tom. I Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 18, art. 3, p. 1153) ablatas fuisse a Constantino Magno pœnas, quæ his Juliis Poppæisque legibus contra cælibes et orbos decretæ fuerant. Sed hæ Tertulliani nostri tempore posteriores sunt.

Denique Rigaltius opinatur hasce leges ideo vanissimas a Tertulliano appellari, quia de filiis suscipiendis cogitare non immerito vanum stultumque videbatur Christianis, finem sæculorum instare credentibus, et vitæ mortalis in æternam commutandæ desiderio suspirantibus. 0992D Sed vidimus eosdem Christianos solitos fuisse pro hujus finis mora deprecari. Nobis igitur facilius probabitur illud ab Auctore nostro dictum fuisse castitatis ac virginitatis studio, quas quidem virtutes Christiani tanto ardore colebant, quanto eas gentiles despectui habebant et adspernabantur.

Tum dehinc Tertullianus continenter prosequitur: Judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant. Consensu tamen publico crudelitas postea crasa est (Tertullian. Apologet. cap. 4, p. 287). Una autem hæc erat ex vetustissimis legibus, primum in decem, et postea in duodecim tabulas relatis, quæ, teste Livio, in immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo sunt omnis fons publici privatique juris