nemo sane est, qui ex detestanda prorsus illorum turpitudine atque obscœnitate, de qua alibi disseruimus (Dissert. in Lactant. cap. 17, art. 1, et in Lactant. cap. 35, art. 1) facile non intelligat. Si quis tamen Auctorem nostrum non de his tantum, sed aliis etiam theatri ludis, olim eversis, sermonem revera fecisse contendat, adstipulatorem utique habebit Tullium, et eum, a quo citatur, Augustinum. Hujus enim ipsamet hæc sunt verba: Romani, quamvis jam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent quos videbant sibi voluisse scenicas turpitudines consecrari, suæ tamen dignitatis memores ac pudoris, actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more Græcorum, sed sicut apud Ciceronem Scipio loquitur: Cum artem ludicram, scenamque totam probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt (August. lib. II de Civit., cap. 13, pag. 40 et seqq.). Quam quidem Ciceronis sententiam, ita citatam, his laudat probatque subsequentibus verbis: Præclara sane et laudibus romanis annumeranda prudentia, sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur.
Diu itaque optimæ leges non viguerunt. Nam Tertullianus ethnicos ita insectatus est: Video et theatra nec singula, nec nuda (Tertullian. Apologet. cap. 6. p. 301): non singula quidem, quia prioribus eversis, longe plura ubique terrarum exstruxerant. Addidit, nec nuda; quoniam solebant illuc non veste communi, sed penula induti confluere. Ne enim vel hyeme, inquit, voluptas impudica frigeret, primi Lacedæmonii odium penulæ ludis excogitaverant. In omnibus autem manuscriptis, et ante Rigaltium excusis codicibus, non odium penulæ, sed simpliciter penulam legimus. In obscuris vero ac forte corruptis hisce verbis explicandis suum eruditi ingenium non parum sane exercuerunt. Heraldus enim putat iis forsitan significari penulam, quam arcendis pluviis Lacedæmoniorum belligera gens excogitaverat, a Romanis ad ludos patientius spectandos fuisse adhibitam. Verum Tertullianus illam non modo ad usum militarem, sed ad ludos etiam ab iisdem Lacedæmoniis inventam satis aperte declarat. Rigaltius vero suspicatur illum ironice loqui de penulis, utpote nimium gravibus et ponderosis, quæ idcirco odium potius quam voluptatem creare poterant. At quorsum Tertullianus his verbis potius, quam aliis et præcedentibus et subsequentibus, ironice loqueretur?
Quia igitur Tertullianus sine ironia et affirmate loqui videtur, existimat idcirco Ferrarius eum ibi memoria lapsum, ac penulam scripsisse pro endromidem (Ferr. part. II de Revesti., lib. II, c. 1), quæ crassa etiam et hirsuta vestis erat, ac palæstræ sive potius post palæstram, non minus quam penula utilis. In suæ autem opinionis confirmationem hæc profert Martialis carmina:
Hanc tibi sequanicæ pinguem textricis alumnam,
Quæ Lacedæmonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non adspernenda Decembri,
Dona, peregrinam mittimus endromida,
Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis. (Martial. lib. IV, Epigram. 19.)
Verum nihil prorsus necesse videtur nomen penulæ, quod constanter in omnibus codicibus legitur, propter conjecturam immutari. Dubium enimvero nemini esse potest, quin Romani penulati ludis publicis interessent. Testis siquidem nobis est Suetonius Galbam imperatorem jussisse, ut illi in quodam solemni spectaculo manus penulis continerent (Sueton. in Vit. Galb., § 6). In Dionis vero Epitome legimus Commodum imperatorem præcepisse ut ad ultimum quod dedit, gladiatorum munus senatores in theatrum venirent, Ἔν τε τῇ στολῇ τῇ ἱππάδι, καὶ ἐν ταῖς μανδύαις εἰς τὸ θέατρον εἰσελθεῖν. Equestri veste, et penula indutos venire in theatrum jussit (Epit. Dion. in Vita Commod. pag. 295). Quo quidem ornatu nunquam antea illud ingredi consueverant, nisi imperator ex hac vita decessisset. At μανδύη significat aliquod penulæ genus. Nam Lampridius de eodem Commodo: Contra consuetudinem, inquit, penulatos jussit, non togatos ad munus venire (Lamprid. in ejusd. Vita, pag. 315.)
Tertullianus itaque Romanos merito coarguit; quippe qui contra antiquum morem penula uterentur, cum publicis ludis et spectaculis, præsertim hyeme, aderant. Tunc enim, quia theatra carebant tectis, penulam sumpsere; ne frigus pluviave noceret, ac turpia ibi acta sine ullo spectarent incommodo. Contra pristinos itaque mores voluptatis caussa sumpserant penulam, quam milites ob solam necessitatem induebant. Nam de milite qui christianam religionem coram Tribuno profitebatur, gravissimas, inquit Tertullianus, penulas posuit. (Tertul., lib. de Coron., cap. 1). De hac porro veste videsis Octavium Ferrarium, atque Bartholum Bartholinum, qui peculiares de illa disquisitiones, et alios qui de re vestiaria libros ediderunt.
Quis igitur non videt qua temeritate ethnici clamabant iniquissimis imperatorum in Christianos legibus se ad cos vexandos cogi, qui tanta audacia et impunitate alias æquissimas, theatra ob immanem morum corruptelam funditus everti præcipientes, plane despiciebant et adspernabantur. Neque alias plures perquam optimas pluris faciebant, quemadmodum Tertullianus docet, et post illum ostendemus.
Articulus V. Expenditur qua temeritate ethnici conculcaverint leges quæ dignitatum et natalium insignia, ac matronarum et meretricum vestes distingui jubebant, aut prohibebant ne mulieres auro, nisi in annulo pronubo, ornarentur.
Gradum inde Tertullianus facit ad aliud pessumdatarum ab ethnicis legum genus, quibus modestiæ ac sobrietati in primis mulierum prudentissime consultum olim fuit. Qui enim leges christiano nomini injuriosas tam in solenter objectabant, hi ipsi tranquillo lætoque animo patiebantur alias conculcari, quæ dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec impune usurpari sinebant (Tertul. Apologet. cap. 6, pag. 300). Quis vero nescit varia fuisse regum, senatorum, equitum, et plebeiorum hominum insignia, diversasque vestes, quibus a se invicem distinguebantur? Missa enimvero ut plurima