Quia autem religio christiana judaicæ erat proxima, hinc finxerunt gentiles a Christianis quoque asini caput adorari (Tertullian., Apologet., cap. 16, pag. 365 et seqq., et lib. I ad Nation., cap. 11, pag. 577). Verum nos alibi hanc insulsissimam criminationem, non solum quatenus Judæos, sed etiam Christianos spectat, funditus evertimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 11, art. 1).
Reliquum itaque est, ut singulare aliquod factum expendamus, quod a Tertulliano nostro duobus in libris sic describitur: Nova jam Dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius, picturam proposuit, cum ejusmodi incriptione: Deus Christianorum Onochœtes. Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus (Tertullian., Apolog., cap. 16, p. 372). Alio autem in libro id paulo fusius explicat: Jam de nostro Deo fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suæ religionis desertor, solo detrimento cutis judæus, utique magis, quod bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: Onochœtes. Is erat auribus canteriorum, et in toga cum libro, altero pede ungulato (Idem, lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579).
Primum ergo dixit hoc factum esse nuper, sive paulo antea quam utrumque librum composuit, atque proxime in ista civitate, in qua commorabatur. De hujus igitur facti veritate nullus dubitandi locus est. Deinde illius auctorem fuisse judæum quemdam, suæ, id est, judaicæ religionis desertorem, quique tunc solo detrimento cutis, hoc est, sola circumcisione judæus, impios ethnicorum cultus profitebatur: sed hunc fuisse hominem perditissimum, ac plurium criminum publico judicio convictum, et propterea ad bestias damnatum, ut cum eis nimirum suo ordine pugnaret. Verum quia fas illi erat ab hac pugna aliquando vacare, ut lucrum majus faceret, sese quotidie frustrandis bestiis, hoc est, ad illarum impetus ac morsus dimicando declinandos ultro locabat. Nam ut adprime Cassiodorus observat: Actus detestabilis, certamen infelix, cum feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo præsumptio, unicum in deceptione solatium. Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit invenire (Cassiod., lib. V Variar. epist. 42, pag. 94). Talis erat judæus ille recutitus, cui præter circumcisionem, quotidie, ait Tertullianus, toto jam corpore decutit, id est, plures singulis diebus plagas morsibus bestiarum accipiebat. At id genus hominum bestiarii cognominabantur, de quibus paulo ante disseruimus (Supr. cap.)
In ludis itaque publicis nebulo ille pseudo-judæus ut christianam religionem ludificaretur, illam circumtulit descriptam a Tertulliano ridiculam plane imaginem, cujus hæc erat inscriptio: Deus Christianorum Onochœtes (Tertullian., Apologet., cap. 16, p. 372), sive ut in codicibus nostris manuscriptis et aliis Onochitis, in aliis Onochorsitis, vel Onochortissis, aut Onochotasis; in antiquis editionibus Onychites, in quibusdam tandem Ὀνοχήλος. In libri autem ad Nationes inedito exemplari et aliis editis hoc nomen scribitur triplici modo, ac primo quidem Onocholtes; secundo, Onochoites; tertio, Onochœte (Idem. lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579). At quam variæ discrepantesque sunt hujus unius nominis lectiones, tam clare patet illud esse corruptum. Quamobrem eruditi plures viri in eo sanando non parum desudaverunt. Quidam enim putant legendum Onochœtes, ita ut hac voce significetur asinus sacrorum magister, et sacerdos, a quo alii initiandi erant. Malunt alii scriptum Onochorsites, ab asinino capite, alii Onocoites, id est, asininæ originis et prosapiæ. Alii etiam Onotacoustes, græce Ὀνωτακούστης. Sed quid in uno hujus inscriptionis nomine inveniendo laborandum, cui hæc duo latina, Deus Christianorum præposita in Apologetico libro indicantur? Quid enim si posterius illud nomen a scelerato nugatore confictum, et a librariis deinde corruptum fuerit? Quid etiam, si vulgare quoddam punicum nomen sit, jamque penitus obsoletum? Nonne nobis sufficere debet data ab Auctore nostro hujus nominis et picturæ explicatio: Is, inquit, erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus. Quod quidem aliis verbis in libro ad Nationes, sed idem omnino significantibus edixit.
Pictus autem asinus ille erat togatus, sive toga contectus, et librum gestans in derisum videlicet Christianorum, qui sacra Evangelia summo habebant in honore, eaque secum ferre, ac suis in synaxibus palam legere consueverant.
At Christiani et Tertullianus illud divinitatis monstrum, ex impii nebulonis cerebro ortum, ac nomen ejus et formam riserunt. Quidni risissent illud auctoritate temporis, ut ille ait, destitutum, et qualitate auctoris infirmum (Idem, Apologet., cap. 16, p. 373, et lib. 1 ad Nation., cap. 14, p. 579)?
Nec est sane quod nobis aliquis objiciat non tam longe Gnosticos hinc recessisse, qui multo antea, sicut post Epiphanium (Epiph. hær. 26, p. 91) observavimus (Tom. I Apparat., p. 244.; Dissertat. in Minut., cap. 11, art. 1), finxerant Sabaoth septimum Aeonum, cœli et terræ esse conditorem, quem alii asini, alii porci figuram præ se ferre effutiebant. Nam hæc ridicula Sabaoth imago omnino diversa erat ab horrida Dei Christianorum figura, quam nequissimus et flagitiosissimus judaicæ religionis proditor insulsissime excogitaverat.
Ad eam fortasse propius accedebat asinus albus, quem uti Suidas narrat (Suid. ad v. Ζήνων) et nos alibi annotavimus (Dissertat. in Minut. loc. cit.). Zeno quidam Alexandrinus, judaicæ religionis desertor, per judæorum synagogam die sabbati traduxisse perhibetur. Verum tametsi id ante Tertulliani tempus actum fuisse probaretur, multum tamen ab illa pictura discrepabat, quam pseudo judæus in Christianorum Dei derisionem, non in synagoga, sed