nulla reddita ratione, sustulit. Suspicamur tamen eam fuisse, quia in libro ad Nationes eadem, sed omisso illo Romanorum nomine, his verbis repetit: In victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi præfert: sed ille imaginum suggestus, et totus auri cultus monilia crucum sunt (Idem, lib. I ad Nati., cap. 12, pag. 579). At Rigaltius animadvertisse satis non videtur illud Romanorum nomen potuisse in hoc libro, ad omnes generatim nationes directo, prætermitti, non autem in Apologetico, qui ad omnes antistites ac imprimis romanos missus fuit. Mos autem militaria signa adorandi apud istos ita invaluerat, ut Artabanus Parthorum rex ad Caligulæ, inquit Suetonius, legatum veniens: Aquilas et signa romana Cæsarumque imagines adoraverit (Sueton. l. IV, in Vit. Calig., § 14).
Cur autem religio castrensis vocetur, ac signa sua juraret, his intelligere est Senecæ verbis: Primum militiæ vinculum est religio, et signorum amor, et deserendi nefas; tunc deinde facile cætera exiguntur, mandanturque ad jusjurandum adactis (Senec. epist. 95, pag. 305). Primum itaque illud erat militum jusjurandum, quo se militiæ addicebant, de quo plura Schelius in suis ad Polybium notis (Schelius, cap. 1 de sacramen.), Brissonnius (Brisson. init. lib. IV. de Formul.), Justus Lipsius (Lips. l. I de Milit. roman., dialog. 6., pag. 26), et alii. At præter hoc sacramentum milites etiam sua per signa jurabant. Nam Lucanus centurionem Cæsari per ea jurantem sic induxit:
... Per signa decem felicia castris,
Perque tuos juro quocumque ex hoste triumphos. (Lucan. lib. II, v. 278.)
Nec mirum sane; quandoquidem (Lucan. lib. II, v. 370) signa sua et aquilas putabant, ut ex Cornelio Tacito discimus, propria legionum esse numina (Tacit. lib. II Annal. post init. pag. 20). Alibi vero de Antonio seditionem compescente: Mox conversus, inquit, ad signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem, illam discordiam injicerent, orabat, donec fatisceret seditio (Idem, lib. III Histor. post init. p. 180). At clarius certe Dionysius Halicarnasseus: Σημεῖα τιμιώτατα Ῥωμαίοις ταῦτα ἐπὶ στρατείας καὶ ὥσπερ ἰδρύματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται. Nihil in romana militia signis habetur venerabilius, nec minus sacra judicantur, quam deorum simulacra. (Dionys. Halic. lib. VI Antiquit. roman., pag. 375).
Quapropter adjecit Tertullianus, signa omnibus diis præponit (Tertullian Apologet. cap. 16, pag. 368), videlicet castrensis illa religio; quia milites ea, quemadmodum vexilla, majori cultu quam alios omnes deos suos venerabantur. Non deerit fortasse qui existimet his verbis Tertullianum significasse signa militaria in exercitu et acie ante deorum simulacra et imagines ab antesignanis fuisse adsportata; sed prior sensus dictis illius ac menti magis congruere videtur. In alio enim libro dixit: Signa ipsi Jovi, et si deorum suorum maximo, præfert (Idem, lib. I ad Nat., cap. 12, pag. 579).
Atqui omnes illi imaginum, inquit, suggestus insignes monilia crucum sunt. Nos autem ibi quidam monitos esse voluerunt in nonnullis manuscriptis legi in signis non insignes, nec prorsus quidem absurde. De militum quippe signis ibidem agitur. Verum quia in longe pluribus meliorisque notæ exemplaribus habetur insignes, hanc lectionem explodere non audemus. Nihil vero ad hujus potius, quam alterius lectionis confirmationem erui potest ex libro ad Nationes, ubi hoc nomen Tertullianus prætermisit, hæcque verba subjunxit: Ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt (Ibid.). Nonnulli quidem opinantur nomen suggestus ibi accipi pro vestitu et ornamento; sed id probare debuissent. Quid enim si sumatur pro ipso actu suggerendi, seu subtus gerendi hasce imagines, quæ pendebant ex altiori hastæ, sive ligni oblongi parte, et crucum monilia et ornamenta erant; quia ab illis supra se positis velabantur et decorabantur. Cæterum de his omnibus jam disputavimus in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione (Dissert. in Minut., cap. 12, art. 4), ubi adhuc ostendimus hominem, sicuti tandem Auctor noster ait, manibus expansis, præ se ferre crucis imaginem (Tertull. lib. I ad Nat., cap. 12 pag. 578).
Sed aliquem audire nobis videmur, qui objiciet infirmam omnino esse hanc Tertulliani argumentationem. Gentiles enim, inquiet, deorum suorum simulacra, signa, tropæa, victorias, ac quælibet ejusmodi alia adorantes, nihil plane cogitabant de crucibus, quæ illis erant suppositæ, aut eas velabant. Verum animadvertere is debet haud Tertulliani, aliorumque religionis christianæ defensorum argumentationem, illa niti ethnicorum opinione, qua deorum suorum simulacra et signa veros deos esse arbitrabantur. Ea igitur tota, et omnes illorum partes, quarum præcipuæ cruces erant, reipsa adorabant. Non enim existimabant ex simulacri tantum forma, habitu et qualitate, sed ex ejus etiam materia factum esse deum, quem solebant totum, omnibusque suis partibus compositum venerari. Dicendum ergo tam cruces velis et monilibus signorum militarium suppositas, quam alias eorumdem signorum partes, de quibus fortasse tum nihil expresse cogitabant, ab iis religioso cultu honoratas.
Caput XXI. De læsæ majestatis humanæ criminibus, quorum reos agere Christianos ethnici perperam conabuntur.
Articulus Primus. Quam evidentur Tertullianus ostendat Christianos læsæ majestatis humanæ immerito accusari, qui toto mentis affectu non falsos deos, sed verum et omnipotentem Deum orabant pro salute imperatoris, illiusque prosperitate, et diuturnitate romani imperii, quod Tertullianus et alii plures cum toto mundo finem accepturum opinabantur.
Omnia hactenus exposuimus, atque explanavimus argumenta, quibus Tertullianus luculentissime demonstrat