Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/542

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1051
1052
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

1051A humanæ reos esse effutiebant, tanta profecto impudentia illos publicos, ac totius humani generis hostes esse criminabantur. Nihil quippe hac calumnia putidius fingi unquam potuit. Divina siquidem lege (Matth., c. V, v. 39; Luc., cap. I, v. 28) prohibitum illis erat ulli male, uti ait Tertullianus (Tertullian. Apologet., cap. 36 et seqq. pag. 460, et lib. I ad Nation. cap. 17, p. 583), velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam, et lædenti vicem referre. At his præceptis accuratissime obsequebantur, quemadmodum patet ex his, quæ de sanctissimis illorum moribus antea diximus (Supra, cap. 12, art. 1 et seqq.). Non ergo publici, imo ne ullius quidem hominis, multo minus imperatoris, et totius generis humani hostes erant. Et certe quamvis omni contumeliarum 1051B tormentorumque genere ab imperatoribus aliisque ethnicis excarnificarentur; inter plurimos tamen, de quibus paulo post agendum, qui contra eosdem imperatores, et rempublicam conjuraverant, nullus unquam ex illis inventus est.

Neque tamen illud eorumdem Christianorum aut infirmitati, aut impotentiæ erat adscribendum. Poterant enim factas sibi a gentilibus injurias non solum clam ac tectis cuniculis, sed palam et aperto marte ulcisci. Et occulte quidem: quando vel una nox, sicuti ait Tertullianus, pauculis faculis largiter ultionis posset operari (Tertullian. Apologet. cap. 37, pag. 462); id est, poterant per obscuræ noctis silentia paucissimis faculis, minimoque pretio emptis, urbes incendere. Verum absit, pergit ille, ut aut igni humano 1051C vindicetur divina secta, aut doleat pati in quo probetur (Ibid.), sive ut ipse ad Scapulam scribebat: Absit ut indigne feramus ea nos pati, quæ optamus, ut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus (Idem, lib. ad Scapul. cap. 2). Tres igitur affert rationes, propter quas Christiani offensas suas, sicut promptum illis erat, clam vindicare noluerint. Primo quidem, quia divina est illorum secta, cujus legibus, ultionem prohibentibus, non obedire nefas putabant. Secundo, illam ultionem exspectabant ab omnipotente Deo suo, æquissimo scelerum vindice. Tertio, omnes cruciatus, sibi ab ethnicis inflictos, libentissime patiebantur, quia noverant iis se non lædi, sed probari utrum æterna digni essent mercede.

1051D Solis itaque his rationibus, non autem ulla infirmitate vel impotentia, a sumenda de ethnicis hostibus suis ultione abstinebant. Nihil enim illis magis facile expeditumque erat. Nam superius ostendimus (Supr., cap. 22, art. 1) illos omnia totius terrarum orbis loca, exceptis solis falsorum deorum templis, implevisse, ac longe majorem illorum, quam gentilium fuisse numerum. Quid ergo prohibere eos poterat, quominus indicto bello, ethnicos vincerent, victosque meritis adficerent suppliciis (Tertullian. Apologet. cap. 37, pag. 462)? Fac tamen, si velis, illos et numero et copiis fuisse illis impares, numquid idcirco ad bellum gerendum, et hostes vincendos minus idonei erant? Nonne fatebantur ethnici mortem ab 1052A illis non timeri (Ibid.)? At certe quanto minus eam verebantur, tanto acrius quolibet incerto belli eventu depugnassent, sicque potuissent debitas de hostibus suis pœnas repetere. Verum religione sua obstricti, illud nunquam, sive armati, sive inermes, tentare voluerunt.

Nullo præterea ad vindictam bello nullaque vi opus habebant (Ibid. p. 463). Ad eam namque sufficiebat illorum ab ethnicis divortium et secessio. Hi quippe tunc solitudine sua obstupefacti, plures habuissent hostes, quam cives, ac quibus imperarent, certe paucissimos: Nunc enim, ait Tertullianus, pauciores hostes habetis præ multitudine Christianorum (pene omnium civium; pene omnes cives Christianos habendos; et hostes maluistis vocare generis humani potius quam erroris humani ) (Ibid.). Ita quidem in nostris 1052B codicibus manuscriptis, et editis Rigaltio antiquioribus, nisi quod in quibusdam ex illis legitur habendo pro habendos, atque hæc ultima verba, potius quam erroris humani, resecata sunt. Sed Rigaltius audacior ea omnia amputavit, quæ uncinis includi jussimus. Tantæ tamen amputationis ne unum quidem verbum fecit. Numquid ergo arbitratus est rationem illius cunctis notam esse, quia paulo post Tertullianus dixit: Hostes judicare maluistis, qui sumus plane non generis humani tamen, sed potius erroris (Ibid.). Sed numquid auctori nunquam licuit iisdem verbis eamdem ex duobus argumentis deductam inferre conclusionem? Tertullianus autem concludit gentiles maluisse Christianos judicari non quidem erroris, sed humani generis hostes, quia non satis animadverterant 1052C illos primo quidem ab eis secedendo; secundo autem, dæmones, ut mox dicetur, non ejiciendo, plures ipsis hostes quam cives futuros. De industria vero cives dixit, quia communem cum illis, ut vidimus, vitam agendo, eorum cives erant.

At nobis aliquis forsitan objiciet totam hanc Tertulliani argumentationem niti intolerabili multitudinis Christianorum exaggeratione. Sed ab hoc petimus quid Tertulliano prodesse poterat intempestiva hyperbole? Ethnicos siquidem ibi compellat, quibus ignotus non erat numerus Christianorum, et qui illi cito citius mendacii convicto fidem aliis in omnibus derogassent. Deinde vero superius ostendimus (Supr., cap. 12, art. 1) quam hæc vera sint, quæ ille de ingenti Christianorum numero tam diserte et ibi 1052D et alibi tradidit.

Alia demum ratione demonstrat quam facile Christiani ulcisci se poterant. Penes ipsos, inquit, solos erat potestas dæmones ex obsessis, sicut antea vidimus (Supr., cap. 8, art. 6), ethnicorum corporibus ejiciendi (Tertullian., Apologet. cap. 37, pag. 463). Atqui si illos non exegissent: Suffecisset hoc solum, ipsamet ejus verba sunt, nostræ ultioni; quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret (Tertullian., loc. cit.). Ibi autem Rigaltius serio nos admonet se ab aliis accepisse in codice Fuldensi, pro pateret, scriptum pateretis. Miraberis procul dubio summam illius diligentiam, qui hanc diversam tam levis momenti lectionem aliorum testimonio annotat, et superiorem