Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
78
TERTULLIANI VITA.

0077A quod ob repulsam Episcopatus Rom. in schisma et hæresim inciderit Novatianus. Porro si excommunicatus fuerat justissimis profecto de caussis, etiam fortassis in absentem eam tulit sententiam B. Zephyrinus Pontifex. Primum enim in lib. omnibus scriptis citra 14. imperii Severi Annum, Paracleti novæ prophetiæ frequenter, Spiritus sancti etiam Montani verbis jam citatis meminit, sicuti etiam mulieris Prophetidis subinde, modo Priscillam, modo Maximillam significans; et similiter de Extasi habet non pauca, locis citatis inter Paradoxa Auctoris (L. ad Prax. c. 1). Deinde Psychicos quoque, id est animales appellare cœpit Catholicos, tum advers. Marc. tum advers. Praxean, sicuti etiam ibi latius. Postremo omnia illa simul conjungens lib. adv. Praxean, 0077B Romanum Episcopum, quantum apparet, Eleutherium calumniatur, tanquam qui agnoscens jam Prophetias Montani, Priscæ et Maximillæ, ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiæ et Phrygiæ inferre paratus fuerit, nisi Praxeas falsa (perperam inquit) de ipsis Prophetis et Ecclesiis eorum asseverando, cœgisset litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Et insuper diaboli negotium procurasse dicit, qui prophetiam expulit, et paracletum fugavit. Certe ipse Auctor Excommunicationem in hæreticos approbat non uno in loco (Scorp. adv. Gnost. c. 1.).


Anno Domini CCXII.

§ XVI. De ultimis Tertulliani montanistæ libris, 0077C de Fuga in persecutione, de Exhortatione castitatis, de Monogamia, de Jejuniis adversus Psychicos, de Pudicitia, de Extasi, adversus Apollonium Septimum. —31. S. Zephyrini Papæ Romani XIII. M. Aurelii Antonini Bassiani Pii Felicis Augusti Britannici Germanici Imperii I. Q. Epidio L. F. Rufo Lolliano Gentiano, Et Pomponio Basso Coss. conscriptum censemus Tertulliani librum De Fuga In Persecutione. Idque ante decessum Imper. L. Sept. Severi Pertin. Augusti qui eo anno pridie Nonas Febr. Eboraci mœrore magis quam morbo mortuus est (in hoc adeo punitus a Deo juxta Orosium lib. 7. cap. II.) nondum elapso anno Imperii sui 18. ut pote quum ab Idibus Maiis anni Domini 194. ad dictum usque hujus anni diem computantur duntaxat anni 17. menses 8. dies 21; quo fit ut hunc anni. I. 0077D Anton. faciamus, aut saltem ante reditum Antonin ex Britanniis cum fratre suo P. Sept. Geta Felici Augusto Britannico Imperii consorte, adhuc durante persecutione (L. ad. Scap. c. 4.), quam ipse ((utpote lacte Christiano imbutus, sicuti supra ex Auctore diximus)) vel Severo Sulpitio teste (Sacræ Hist. lib. 2), cessare fecerit, utpote qui scribat ab obitu Severi ad Decium usque pacem Ecclesiis fuisse, præterquam quod a Maximino in Episcopos sævitum fuerit; quam adeo longam pacem appellat B. Cyprian. lib. de Lapsis. Quanquam interim edicta Severi adhuc aliquandiu viguisse ex his Auctoris verbis videantur: Nisi forte in Senatusconsulta et Principum mandata coitionibus 0078A opposita delinquimus. (L. de Jejun. c. 13. l. de Fuga in persec. c. 5.) Hunc quum contra Ecclesiam scriptum asserant, ubi supra, B. Hieronymus, Sophronius et Nicephorus, verisimile fit Fabium illum Romanum fuisse Presbyterum. Certe quod aliquo ministerio Ecclesiastico functus, colligere est ex verbis illis: Sed quum ipsi Auctores, id est, Diaconi, Presbyteri et Episcopi, fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit? Quibus interim quando (contraquam sentit Auctor) fugere liceat, in Annotationibus nostris latius. Meminit in eo etiam Rutilii sanctissimi Martyris: porro et sub Severo haud dubie referri debet, quod scribunt Euseb. et Nicephor. de Origenis prima persecutione maxima apud Alexandriam, antequam sese ipse castraret. Atqui ad intellectum Auctoris facit, 0078B ubi dicit: Maledictum esse ante ἀποθέωσιν Deum Cæsarem nuncupare (I. Apolog. c. 34.); id quod late recenset Herod. lib. tertio de ritu observato in relatione Severi Imper. post mortem in Divos per filios Romæ facta, postquam cineres ex Britannia secum allati in urna alabastrina juxta illum, aut ærea juxta Spartianum, in sepulcrum Antonini sunt illati. Hic præterea prætereundum non putavimus, quod quum pridie Non. Februar. perierit Severus, castigari deberent leges duæ Codicis, altera lib. 6. Tit. 45. l. 1. ut legatur V. Kal. Februarii, pro, Januarii: altera ejusdem l. Tit. 37. lib. 3. uti soli Antonino Aug. ascribatur, non Severo et Anton. Augg. utpote quum lata sit. VI. Kal. Maii, diu post illius obitum, maxime quum extet lex Antonini solius Kalend. Maiis lata, et aliæ plures his Coss. latæ.


0078C Anno Domini CCXIII.

32. S. Zephyrini Romani Pontificis XIV. Antonini Imper. II. M. Pomponio M. F. Aspro II Et Aspro Coss. sive duobus Aspris, quibus Coss. Leges Antonini variæ datæ leguntur (quorum seniorem eumdem illum censemus de quo supra ad annum CCII.), solus Antoninus (testibus Herodiano et Spartiano), fratre Geta ad pectus suæ matris interfecto postquam imperavit annum unum, dies 21. ac sepulto in septizonio (quod a septem zonis cœli ita dictum Severus, vel Euseb. teste, ædificaverat ac in Divos relato), imperium usurpavit. Insuper et alios plurimos, quantumvis patri sibique antea carissimos, neci tradi jussit, inter quos commemorandi veniunt Papinianus ille, 0078D ejus ac Juliani et Tertyliani Jc. præceptor, Juris Asylum cognominatus a Spartiano, et Sammonicus Serenus, cujus libros plurimos extare ille scribit, Gordiani postea Cæsaris pædagogus. In hunc annum referimus librum Tertulliani De Exhortatione Castitatis, utpote quem Nicephorus, lib. quarto, capite 54, inter eos recenset, qui contra Ecclesiam catholicam conscripti sunt, et in quo eo dementiæ videtur venisse, ut apud tres etiam laicos, utpote Montanum et insanas ejus Prophetides Priscam et Maximillam, esse Ecclesiam existimet, quemadmodum latius idipsum alibi inculcat (Lib. de Exhor. castit. c. 7: Lib. de pudic. c. 21.). Huic etiam anno applicamus