ascendit ad mœnia (Ibidem), aut ut alio in libro: Si Tiberis redundaverit, id est, si nimium exundans, Urbis mœnibus, ac terrarum etiam fertilitati nocuerit; contra vero, Si Nilus non ascendit ad arva, nec agros solita inundatione, sive ut canit Virgilius:
.... Nigra non fœcundat arena. (Virgil., lib. IV Georg. V. 290.)
Præterea si cœlum, addit Auctor noster, stetit, sive ut postea, cum ab imbribus æstiva hiberna suspendunt (Tertullian., loc. cit.); et ibi cœli nomine quid denotet, si postules, tibi respondebimus his Tullii verbis: Cœlum hoc, in quo nubes, imbres ventique coguntur (Cicer., lib. II Tuscul., pag. 122, lin. 14); ex hoc cœlo si imbres opportuno hyemis vel æstatis tempore non effluant, terramque non reddant fertilem; quod Cyprianus Tertullianum secutus, hoc ita expressit: Cum dicas plurimos conqueri quod imbres et pluvias serena longa suspendunt; et alibi: quando imbrem nubila serena suspendunt (Cyprian. tract. ad Demetr.; et libr. de Mortalit.), item si terra movit, ejusque insolito motu oppida corruerint, aut ejus hiatu absorpti sint homines, uti paulo post videbimus; denique si fames et lues (ibi supplendum sæviant, atque grassentur); aut ut alibi clarius: Si fames afflixit (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 480 et lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571); in his, inquit Tertullianus, omnibus publicis calamitatibus, una omnium gentilium voce, Christianos ad leonem, acclamatur (Idem., Apologet., ibid.). Sed hoc ultimum verbum, quod in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus reperitur, a Rigaltio amputatum est. At etiamsi absit, subaudiri utique debet. Illa vero acclamatio, de qua nos supra egimus, in circo potissimum fieri consueverat. Verum ea sola, quantumvis iniquissima, rapiebantur christiani, ac confestim leonibus aliisque belluis devorandi exponebantur. Tertullianus vero illam tribus tantum his verbis irridendo, explodit: Tantos ad unum (Ibid.), perinde ac si dixisset: Papæ! Numquid putatis infinitam propemodum, sicut antea observabamus, christianorum multitudinem exponi potuisse leoni unico, atque ab illo devorari?
Tum post hæc ille gravibus rationum momentis demonstrat nihil falsius fingi potuisse, quam Christianos publicarum, aut aliarum calamitatum esse auctores: Nam ante Tiberium, inquit, id est ante Christi adventum, quantæ clades orbem et urbes ceciderunt (Ibid.)? Non eo autem sensu dixit ante Tiberium, quo significet Christum non antea in hunc mundum venisse, sed adventum ejus mundo patefactum cum ille, regnante Tiberio, edidit miracula, suamque Ecclesiam fundavit. Nam in libro ad Nationes: Principe, ait, Augusto nomen hoc ortum est; Tiberio disciplina ejus illuxit (Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 567). Quocirca ille postea dixit: Aetatis nostræ nondum anni trecenti, quantæ clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? Quanta bella externa et intestina? Quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum sæculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit (Ibid., cap. 9, p. 571)? Quibus autem exemplis hæc demonstraverit, cum sine aliqua explicatione præterire non possimus, ad ea singillatim exponenda, si placet, aggrediamur.
Articulus II. Quomodo Tertullianus demonstret Christianos ideo publicarum cladium non esse auctores, quia ante Christi ortum plurimis terrarum inundationibus ac motibus pessum abierunt Hiera, Anaphe, Delos, Rhodos, Co, item major Asiæ, vel Africæ pars, et epotum mare Corinthium, atque ex Lucania Italiæ abscissa facta est Sicilia, omnesque homines cataclysmo non tantum campestri, sed universali perierunt.
Nullo certe validiori argumento probari potest Christianos auctores non esse publicarum cladium, quam plurimarum exemplis, quæ ante Christi ortum contigerunt. Atqui nullus, qui vel primoribus digitis historias veterum temporum attigit, ignorare potest, quam frequentem illarum mentionem scriptores plerique omnes fecerint. Parum itaque necesse videbatur plura hujusmodi exempla a Tertulliano congeri, nisi ad conterendam gentilium pervicaciam proferenda esse censuisset. Ea itaque a nobis discutienda sunt, tum propter diversas codicum lectiones, quibus propria nomina deformantur, tum propter quasdam difficultates, quæ nonnulis negotium facessere possunt.
Primum autem exemplum his in Rigaltii editione verbis proponitur: Legimus Hierannapen, et Delon, et Rhodon, et Co insulas multis cum millibus hominum pessum abiisse (Tertullian. Apologet., cap. 45, pag. 36). At in nostris exemplaribus scriptum est: Hierananpeam, et Delon, et Rhodon, et Cho, excepto tamen uno exemplari, in quo habetur, Hierant pean, in Bongarsiano Iherrapean, in uno Vaticano Hieramapeam, et in altero itidem Vaticano Hiera Niepæam, in Fuldensi Hierearranda penes, in editis ante Rigaltium Hierapolis, sed mendose. Non enim hæc urbs cecidisse perhibetur ante christianæ religionis primordia. Cernis certe quantum et quam a longo tempore hic locus corruptus fuerit. In libro tamen ad Nationes aperte legitur, Hierennape, et Delphos, et Rhodos, et Creta insulæ multis cum millibus hominum pessum ierunt (Idem, lib. I ad Nation., c. 9, pag. 54, ed. Rig.). Sed hæc verba difficultatem neque tollunt, neque etiam minuunt. Nec magis sana sunt hæc ejusdem Tertulliani alio in libro verba: Nulla jam Delos, Rhene, Samos (Idem, lib. de Pall., cap. 2). Plures quippe ibi pro Rhene, legendum volunt, Harenæ, tametsi Plinius (Plin., lib. IV Natur. Hist., cap. 12, pag. 456) aliique Rhene insulæ meminerint. Videamus igitur utrum aliunde ad explicandum illum obscurum et corruptum Tertulliani locum luminis aliquid mutuari possimus.
Primus autem nobis occurrit Plinius, mox citatus, ubi de locis, unde maria recesserant, et enatis insulis