Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/552

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1071
1072
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

1071A lib. de Pall. cap. 2). Quæ quidem a compluribus geographis, poetis aliisque memoriæ prodita sunt. Ovidius autem eodem, quem paulo ante citavimus, loco de Zancle una Siciliæ urbe cantavit:

... Zancle quoque juncta fuisse
Dicitur Italiæ, donec confinia pontus
Abstulit, et media tellurem reppulit unda. (Ovid., lib. XV Metamor. v. 290.)

Laudatus etiam a nobis Lucanus eadem de tota Sicilia, nec semel quidem cecinit (Lucan. lib. II, v. 543, et lib. III, v. 58 et seqq.), quemadmodum Virgilius his versibus:

Hæc loca vi quondam et vasta convulsa ruina,
Tantum ævi longinqua valet mutare vetustas,
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret, venit medio vi pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes,
1071B Littore deductas angusto interluit æstu. (Virgil., lib. III Aeneid., v. 414 et seqq.)
Citatis autem his versibus Seneca addidit: Sic hac inundatione, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia rejecta est (Senec., lib. IV natur. Quæst., cap. 29, pag. 898). Videsis Plinium (Plin., lib. II natur. Hist. cap. 87, pag. 235), Statium (Stat., lib. III Thebaid. et lib. I Sylvar.), Silium Italicum, Cluverium et alios.

Quid plura! Ante Saturnum aliosque omnes gentilium deos evenerat is, qui totum orbem, sicut ait Tertullianus, cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 481). Brevius in libro ad Nationes: Totum orbem cataclysmus abolevit (lib. I ad Nation. cap. 9, p. 571); sed uberius alio in libro: Adhuc maris conchæ, inquit, 1071C et buccinæ peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse (Idem, lib. de Pall. cap. 2). Nemo est autem, qui non intelligat illum ibi loqui de diluvio universali, quod in sacro Geneseos libro describitur (Genes., cap. VI et VII). Platonem vero ibi corripit, qui arbitratus est hujus diluvii aquas ad summa non pervenisse montium cacumina, in quæ, uti ille somniaverat, pastores plurimi convolantes, cum aliis non fecere naufragium (Platon. tom. II, lib. III de legib. pag. 677; et tom. III Tim. pag. 22). Falsam vero hanc opinionem inde Auctor noster refellit, quod in montibus inventæ fuerint conchæ et buccinæ, sive buccina, ut ait Plinius, qui ibidem observat hoc minus esse concharum genus, in buccini seu tubæ similitudinem (Plin., lib. IX natur. Hist. cap. 1071D 36, pag. 340, et cap. 33, pag. 328). At paulo antea Ovidium citavimus, qui conchas et anchoram in summis montibus inventas fuisse testificatur. Atqui generalis illius diluvii tempore nondum erant Saturnus aliique dii ab ethnicis deinceps conficti, uti plane demonstrant urbes ab iis conditæ, aut in quibus nati et mortui, vel sicuti in libro ad Nationes, nati, morati et sepulti sunt (Tertullian. loc. cit.). De his porro, ac de deorum et idololatriæ origine, in superioribus dissertationibus disputavimus, et adhuc aliqua inferius dicentur.


Articulus III. De cladibus, quæ ante christianæ religionis primordia excitatæ sunt igne cœlesti, et hominum armis: de Sodoma et Gomorrha exustis, atque illorum terra, quæ conantur poma, ac deinde contacta cinerescunt; de Volsiniis, Pompeiis, seu Tarpeiis igne absumptis; de clade Cannensi post quam Annibal Romanorum cædes raptorum annulorum modio mensus est, ac de Capitolio a Senonibus occupato.

1072A

Ad alias clades igne cœlesti, et hominum armis excitatas venit Tertullianus, ac Sodoma, inquit, et Gomorrha igneus imber exussit (Tertullian. Apologet. cap. 40, p. 482), antequam Isrælitæ ex Aegypto migrassent in Palæstinam, ac proinde longe pluribus sæculis, prius quam Christiani, ex illis orti, venissent in mundum. Utriusque autem hujus urbis ruina certissimo sacræ Scripturæ testimonio comprobatur 1072B (Genes. cap. XIX, v. 24). Sed quamvis illud nobis deesset, cladis illius indicium haud dubium ipsa etiam daret, quæ uti Tertullianus loqui amat: Olet adhuc incendio terra; et si qua illic arborum poma conantur oculis tenus, cæterum contacta cinerescunt (Tertullian., loc. cit. ). Ita quidem in manuscriptis nostris codicibus et aliis. Male vero in quibusdam, oriuntur et cernuntur. Nam ellipsis est, et ibi subaudiendum maturescere conantur. Alio autem in libro: Impietas inquit, ignium meruit imbres. Hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris, juxta cum solo mortem vivit (Idem, lib. de Pall. cap. 2). Verumenimvero narrat Josephus ibi adhuc videri reliquias ignis divini, et quinque oppidorum imagines cineresque renascentes ex fructibus, qui 1072C tametsi edulibus similes, manibus tamen attacti, in fumum et cinerem dissolvuntur (Joseph. lib. V de Bello Judaico. cap. 5, pag. 892). Quin etiam Augustinus asserit illud gentilium scriptorum auctoritate corroborari (August. lib. XXI, de Civit. cap. 3, pag. 629). Si quis vero aliquem sibi citari velit, cito quidem dabimus Cornelium Tacitum, cujus hæc sunt verba: Haud procul inde, a Mortuo scilicet mari, campi quos ferunt olim uberes, magnisque urbibus habitatos, fulminum jactu arsisse, et manere vestigia, terramque specie torridam vim frugiferam perdidisse, nam cuncta sponte edita, aut manu sata, sive herba tenus, aut flore, seu solitam in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt (Tacit. lib. V Histor. paulo post init.). Sed ethnicus homo, et sacræ 1072D Scripturæ ignarus, hanc fructuum immaturitatem oriri suspicatur ex lacus halitu, quo superfusus terræ spiritus, primum corrumpitur, terramque deinde corrumpit. Nec minus erravit Solinus, qui similiter hunc divinæ vindictæ effectum soli tribuit cœlesti, quo terram hanc tactam fuisse sic enarrat: Longo ab Hierosolymis recessu, tristis sinus panditur, quem de cœlo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida Sodomum nominatum, alterum Gomorrhum, apud quæ pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest, fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimæ cutis cohibet, quæ, vel levi pressa tactu, fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem (Solin. Polyhist., cap. 35, pag. 65).