de Civit. cap. 22. pag. 51), atque alii, certe quam plurimi, constanter asserunt neutiquam expugnatum a Senonibus Capitolium, sed Romam tantum ab eis captam? Nihil certe verius. Quamobrem verbum occupaverant, ibi accipitur pro tenuerant obsessum. Atqui tunc Saturnus aliique gentilium dii, uti ait Tertullianus, ab omnibus tam obsidentibus, quam obsessis colebantur. Christiani igitur, qui tunc non erant, neque hujus calamitatis, neque aliarum quas hactenus retulimus, auctores esse potuerunt.
Articulus IV. Quam perspicue Tertullianus ostendat publicarum calamitatum auctores non esse Christianos, qui iis imminentibus, veri Dei misericordiam duris pœnitentiæ laboribus implorabant; sed gentiles, qui ebriosi, balneis, cauponis, lupanaribus operantibus, aquilicia Jovi immolabant, nudipedalia denuntiabant populo, et nubila de laquearibus exspectabant.
Ethnicis inquirentibus qui, nisi Christiani, deorum hostes infensissimi, publicarum cladium caussa esse poterant, respondet Tertullianus eam in ipsosmet tantum gentiles esse refundendam (Tertul. Apologet. c. 40, p. 487). Etenim: Semper humana, inquit, gens male de Deo, vero et unico, meruit, duplicem ob rationem. Ac primo quidem, ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non requisivit (Ibid.), id est, cum solo lumine naturali ex parte saltem cognovisset illum revera existere, nec alium esse posse Deum, non curavit amplius investigare quis ille esset, nec proinde debita illi officia, honoresque debitos persolvere.
Secundo, eadem gens humana alios deos sibi insuper commentata est, quos coleret. Non amplius itaque quærendo magistrum innocentiæ (Ibid.) et scelerum vindicem, eo derelicto, in idololatriam et omne flagitiorum genus sese præcipitem dedit. Deum ergo ethnici, quem recognoscendo, ac sicut par erat colendo, propitium habere poterant, sua ob crimina iratum experti sunt. Non Christiani igitur, qui Deum verum cultu debito et piis operibus semper coluere, publicarum calamitatum caussa erant, sed ingrata ipsorummet ethnicorum gens, quæ illum adspernata est, et idololatria, aliisque sceleribus gravissime offendit. Totam autem hanc argumentationem his corroborat, quæ, orta clade aliqua aut imminente, ab utrisque christianis et gentilibus agebantur. Cum enim ab imbribus, inquit, æstiva hyberna suspendunt fœcundos, ut paulo antea diximus (Ibid.), ac desideratos maxime imbres; et annus in cura est, sive de illius timetur sterilitate, aut sicut alibi ipse loquitur, cum stupet cœlum, et aret annus (Tertull., Apolog. loc. cit. et lib. de Jej., c. 16), tum christiani jejuniis aliisque durissimis pœnitentiæ laboribus, de quibus supra egimus (Supr., cap. 14. art. 1 et 2. cap. 15. art. 1.), infinitam Dei misericordiam grata vi exorabant. Quo quidem factum est, quemadmodum ille jure merito animadvertit (Tertullian. Apologet. cap. 40), ut ab eo tempore, quo christiani vitæ sanctimonia et hisce piis operibus iniquitates sæculi temperavere, multo leviora fuerint incommoda, quibus solebant homines antea affligi ac vexari.
Contra vero ethnici, impendente aliqua vel exorta calamitate magis formidanda, Deum verum comessationibus, ebrietate, stupris, adulteriis, et impia falsorum deorum invocatione irritabant. Tum enim quotidie pasti, uti Tertullianus eos allocutus ait, statimque pransuri, balneis, et cauponis, et lupanaribus operantibus, aquilicia Jovi immolatis (Ibid.). Et hæc quidem sunt totidem ejus verba in nostris manuscriptis libris, nisi quod in eis scriptum est, cauponiis, quo nomine Justinus historicus utitur, sed addidit artibus (Justin. lib. I). Eadem legimus in antiquis ejusdem Apologetici editionibus, nisi quod scriptum est, cauponis operati, sed in aliis melius operantibus, hoc est, operam suam subministrantibus. Verum Rigaltius nullo codice citato, ac propria procul dubio auctoritate penitus delevit priora hæc verba, quotidie pasti, statimque pransuri. Itane ergo editori licet auctoris sui textum, nulla ratione allata, corrigere, vel potius corrumpere? Tertullianus enim christianos opponit ethnicis, ostenditque quam diverso utrique modo ingruentem publicam calamitatem a se deprecarentur. Tum vero christiani, inquit, sacco et cinere sorditati, nullum totis diebus capiebant cibum. Ethnici e contrario non exspectata hora prandii, cibos antea prægustabant, mox lautius in cauponis pransuri. Postea balnearum recreabantur voluptate, atque in omni stupro sese in lupanaribus volutabant.
Alio præterea idololatriæ crimine verum irritabant Deum. Nam, eo repudiato, immolabant aquilicia Jovi. Aquilicium autem sive aquælicium, teste Festo, dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in Urbem ducto (Fest. cap. 20. de verbor. Signif. ad v. Aqualicium). Quis vero sit manalis ille lapis, si quæras, tibi idem Festus respondebit: Manalem lapidem vocabant petram quamdam, quæ erat extra portam Capenam juxta ædem Martis, quam cum propter nimiam siccitatem in Urbem protraherent, insequebatur pluvia statim, eumque quod aquas manaret, manalem lapidem dixere (Idem. ad. v. Manualis). Siccitatis itaque tempore hunc lapidem ex Martis æde protrahentes, sacra faciebant Jovi, haud dubie Pluvio, sive Pluviali, qui a Pausania ὑέτιος (Pausan. lib. II. pag. 61. lin. 44), ab aliis ὄμβριος Ζεύς appellatur. Unde Tibullus de Aegypto hæc canebat:
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec Pluvio supplicat herba Jovi. (Tibull. lib. I, eleg. 7. v. 25 et 26.)
Ad hæc vero, ethnici illo siccitatis tempore, nudipedalia populo denuntiabant. Mos enim illis fuit quibusdam diebus festis aut solemnibus templa nudis pedibus adire. Ovidius enim Vestalia hisce versibus celebrat:
<poem> Forte revertebar festis Vestalibus, illa Qua nova romano nunc via juncta foro est. Huc pede matronam nudo descendere vidi. Obstupui tacitus, sustinuique gradum. (Ovid., lib. VI Fastor. § 9.) Postea vero quam mortuum Augusti imperatoris corpus