Quemlibet itaque gentilem sic compellat: Si cæremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum (Tertull., Apolog., cap. 42), qui quidem, ut mox dictum est, una cum ethnicis vivendo, measque commiscendo artes, tibi aliisque plurima, quæ ad tuam ac cæterorum hominum vitam et societatem necessaria sunt, ita suppedito, ut maximum ex operibus meis fructum unusquisque percipiat.
Nemo est autem, qui non fateatur hoc cuneo funditus everti insulsam omnino gentilium accusationem. Verumtamen Tertullianus ultra, quam satis sit, manifestum pluribus exemplis cuilibet facit, a Christianis, etiamsi gentilium mysteriis non affuerint, aut nihil inde detrimenti rebus importari publicis, aut si quod importatum, aliunde illud ab iis affatim resarcitum fuisse.
Sed illum, si lubet, a saturnalibus ethnicorum festis incipientem audiamus: Non lavor, inquit, diluculo saturnalibus, ne et noctem et diem perdam (Ibid.), Atque ita quidem hæc verba in nostris exemplaribus manuscriptis et editis antiquioribus exhibentur. Verum Rigaltius rejecit adverbium diluculo, et scribi jussit, Lavor sub noctem: sed meras nugas, genuino Auctoris nostri textui (Idem, lib. de Idolol., cap. 10) mentique repugnantes, nobis vendit. Ab omnibus autem, ut facilius id dignosci queat, observandum est saturnalia festa, ut ipse alibi et Varro (Varr. lib. V. de Ling. lat. p. 51.) ac Festus (Fest. ad v. Saturnia) testificantur, instituta fuisse in Saturni, agrorum, sicuti opinabantur, præsidis, honorem. Livius vero illorum originem, et statutum eorum celebrandorum diem his pandit verbis: Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est, lectisterniumque imperatum, et eum lectum senatores straverunt, et convivium publicum, ac per Urbem Saturnalia diem ac noctem clamatum, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus (Liv., lib. II. § 1). Sed Macrobius (Macrob., lib. I Saturnal. c. 8 et 10), ac postea Lipsius (Lips., lib. I Saturn. c. 3, tom. III) disputarunt utrum hæc uno duntaxat, an septem, ut probabilius putant, continuis diebus agerentur. Tum autem, teste Luciano (Lucian. Dial. Saturn. p. 1021), non licebat serium aliquod privatum aut publicum negotium transigi, sed potare, inebriari, vociferari, ludere, certare tesseris, nudos canere, saltare lascivo corporis motu, sese vultu fuligine oblito in aquam aliquando dare, ac famulos adhibere in convivium, quemadmodum Accius his a Macrobio transcriptis versibus cecinit:
Maxima pars Graium Saturno, et maxime Athenæ,
Conficiunt sacra, quæ Cronia iterantur ab illis;
Cumque diem celebrant, per agros, urbesque fere omnes
Exercent epulis læti, famulosque procurant
Quisque suos, nostrisque itidem et mos traditus illinc
Iste, ut cum dominis famuli tum epulentur ibidem. (Macrob, lib. I Saturnal., cap. 7.)
Non mirum itaque si Christiani hos nefarios idololatriæ, lasciviæ, ebrietatis, aliosque, quos ex citatis superius scriptoribus recensuimus, detestandos actus improbaverint, noluerintque noctem et diem perdere, tam impia festa celebrando. Quamobrem non lavo, inquit Tertullianus, diluculo saturnalibus (Tertullian. Apologet. c. 42. p. 482), ut ad illa agenda me præparem. Quis enim nesciat morem ethnicorum fuisse se ante convivium lavandi? Sed Christiani fas sibi esse non credebant sese ad illa nefanda convivia et mysteria agenda diluculo, cum hyems sæviebat, in tempestivo balneo præparare.
Nullum tamen rebus publicis detrimentum idcirco importabant. Etenim lavo, ait Auctor noster, honesta hora et salubri. Rigaltius vero scribi maluit debita, quam honesta hora: sed contra codicum omnium reclamationem. Nonne autem Auctor noster dicere potuit Christianos non respuisse balneas, sed lavatum abiisse hora honesta et salubri, qua videlicet cum honestate et salubritate omnes se lavare consueverant. Hæc autem hyeme, ut ait Piinius, erat nona hora, æstate octava (Plin. lib. III. epist. 1. pag. 90.), aut ut alii observant, a meridie ad vesperam. Horatius autem canebat:
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora signi. (Horat., lib. I, satir. 6, v. 125.)
Nonne ergo Tertullianus designare videtur meridianam horam, quæ mense decembri, quo saturnalia agebantur, honesta et salubris erat; ut mihi, inquit, calorem, et sanguinem servet. Non his igitur frigidis, pergit ille, impiorum saturnaliorum diebus lavo diluculo, quando quidem rigere et pallere post lavacrum mortuus possum. Quibus ille verbis alludit procul dubio ad alium antiquum morem mortua hominum corpora lavandi, ac forte ad hæc Virgilii de Miseni funere carmina:
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. (Virgil., lib. VI Aeneid. v. 217 et seqq.)
Servius vero in suis ad hæc carmina animadversionibus citat illud ab Ennio compositum:
Tarquinii corpus bona fœmina lavit, et unxit. (Serv., pag. 411.)
Dicit itaque Tertullianus posse quidem post mortem eo lavacro rigere et pallere, nolle autem dum viveret, illud prævertere intempestivo hyemali balneo, quo saturnalia inchoabantur. Quamvis autem hæc ratio sit mere naturalis, eo tamen acrius ethnicos pungebat, quo absurdius objiciebant Christianos ideo reipublicæ esse inutiles; quia hoc balneum, atque impias cæremonias, illud subsequentes, meriti-simo jure fugiebant et exsecrabantur.
Ad liberalia deinde, sive ad dies ludosque Libero, sive Baccho, dicatos, sic transit: Non in publico liberalibus discumbo (Tertullian. Apologet. cap. 42. pag. 492). Rationem ab eo si postules, alio in libro eam his verbis datam videbis: Cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant, ob beneficium quod ei adscribunt, demonstrata gratia vini (Idem, lib. de Spectac. cap. 5). Qua de re non semel quidem disseruimus. Quoniam ergo hæc festa