Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/558

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1083
1084
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

1083A in falsi dei honorem, non sine idololatriæ aliisque ac potissimum crapulæ et ebrietatis criminibus, celebrabantur, summo Christianis erant horrori. Addidit Auctor noster: Non in publico liberalibus discumbo, quod bestiariis supremum cœnantibus mos est (Idem, Apologet., loc. cit.). Sic autem legimus in manuscripto Puteano, et primo Colbertino; sed in Harleano et Colbertino secundo, supremam. At Junius scriptum suspicatur, sub primam; quia bestiarii, de quibus antea egimus, meridie, inquit, certabant. Bulengerus vero hanc conjecturam non sine risu ideo explodit (Buleng. lib. de Venat. Circ. cap. 34), quia bestiarii non solum meridie pugnabant, sed tempore etiam matutino. Quid enim his Suetonii de Claudio imperatore verbis clarius: Bestiariis meridianisque 1083B adeo delectabatur, ut etiam prima luce ad spectaculum descenderet, et meridie dimisso populo, persederet (Sueton. lib. V. in Vita Claud. § 34). Seneca vero: Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis objiciuntur (Senec. epist. 70. p. 295). Visne et alia non minus perspicua illius verba? En hæc ipsa sunt: Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans.... Mane leonibus, et ursis homines, meridie spectatoribus suis objiciuntur. Inter fectores ab interfecturis jubentur, objici, et victorem in aliam detinent mortem (Lib. III. de ira, cap. 43, pag. 583). Rursus alibi: Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis cum ad matutina spectacula pararetur, secessit (Idem, epist. 7. pag. 172 et 173). Denique illa nec semel quidem vocat matutina arenæ spectacula (Lib. de Ira. 1083C cap. 43. pag. 583). Nec difficile foret huc plura alia congerere: sed quia hæc sufficiunt, nihil aliud addemus, nisi hoc Martialis carmen:

In matutina nuper spectatus arena
Mucius. (Martial. lib. X, epigr. 25.)
Nihil ergo mutandum in textu Tertulliani, qui scite supremam, sive ultimam appellat bestiariorum cœnam; quia postridie cum aliis gladiatoriis aut bestiis pugnaturi, necem potius, quam victoriam sperare debebant. Etenim pugnantium, sicuti monet jam laudatus Seneca, exitus mors est (Senec. epist. 7. p. 173). Si qui enimvero inde incolumes evadebant, hoc tamen sperare non ausi, supremam cœnam pridie se carpere arbitrabantur. Ab auctore porro Actorum 1083D Ss. Perpetuæ et Felicitatis discimus hanc cœnam liberam vocitari, haud dubie quia lautissima erat, ac gladiatores cibis ad libitum appositis sese ingurgitabant.

Christiani ergo publicas illas cœnas merito repudiabant; utpote quæ in Bacchi honorem, ac intemperanter dabantur. Nullum tamen damnum rebus publicis inde accedebat. Nam ubi ubi, sic Tertullianus quemlibet ethnicum alloquitur, de copiis tuis cœno, id est, cibis, quos a tuis gentilibus in quocumque publico loco, falsis diis non consecrato, emere consuevi.


Articulus III. Quam insulse ethnici objicerent Christianos ideo reipublicæ fructuosos non esse, quia coronas non emebant, ad spectacula non conveniebant, thura non mercabantur, tametsi plura ac cariora, a Sabæis empta, in mortuorum sepulturam insumerent, quam gentiles ad deos suos fumigandos.

1084A

Frequens procul dubio erat Tertulliani tempore coronarum usus: quandoquidem ethnici de illo a Christianis rejecto, tanquam magno reipublicæ damno, querimoniam singularem habebant. Verum cuilibet ethnico sic ille respondet: Non emo capiti coronam; sed quid tua interest? Quodnam enim inde rebus publicis detrimentum? Nullum plane. Emptis siquidem floribus utor, inquit ille, sed iis, ut puto, gratius liberis, et solutis, et undique vagis (Tertullian. Apologet. c. 42. p. 493), nec compactis in coronam. Nullus quippe 1084B capillis, sed naribus tantum odor florum percipitur. Nos vero hæc fusius prosecuti sumus in alia dissertatione, ubi præterea ostendimus ideo hujuscemodi coronarum usum a Christianis rejectum; quia suam ab idololatria traxerat originem (Dissertat. in Minut. cap. 13. art. 3).

Urgebant ethnici Christianos magno reipublicæ malo publicis spectaculis non interfuisse (Tertullian. loc. cit.). Grande scilicet malum erat ea fugere, quæ Tertullianus alio in libro orta esse probat de reatu generali idololatriæ genitricis suæ (Idem, lib. de Spectac. cap. 7). Aliis autem in dissertationibus annotavimus hæc spectacula non solo idololatriæ, sed pluribus aliis adhuc coinquinata fuisse criminibus, quæ Christiani non secus ac pestem publicam 1084C jure merito fugiebant. Quæ ergo inde boni publici jactura? Magna quidem, inquiebant gentiles. In longum enimvero tempus spectacula illa producebantur, atque idcirco spectatores in amphitheatri aditu plura eduliorum emebant genera, quibus possent interdum refici. Christiani itaque nullos plane faciebant hujusmodi sumptus.

Sed si nihil, inquit Tertullianus, ibi mercamur, Quæ tamen apud illos cœtus venditantur, si desideravero, libentius de propriïs locis sumam (Tertullian. Apologet. cap. 42. pag. 493). Quædam antiquæ editiones, sumo: aliæ quædam recentiores, sumentur. Melius in nostris codicibus et cæteris editionibus, sumam. Nihil ergo de bono publico deperditum, si 1084D Christiani aliis licitis sibi in locis ea emebant, quæ apud ethnicorum illicitos cœtus venditabantur.

Nihil etiam, quidquid adhuc iidem caussarentur, reipublicæ deperit, si thura, inquit Tertullianus, non emimus (Ibid.), quæ ethnici falsis diis adolebant. Nam id nobis omnino vetitum erat, thurisque pretium minus erat, quam ethnici de hoc detrimento conqueri unquam debuerint. Etenim Arabiæ, pergit ille, potiori jure queruntur. Verum si quæ sit Arabum de cariore suo thure non vendito querimonia, scient, ait, sive pro nobis respondebunt: Sabæi pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis (Ibid.). De Sabæo autem thure Virgilius:

<poem>