quot nomina. Videsis quæ in hæc verba alibi animadvertimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 15, art. 2). Cæterum quidam putant hæc a Varrone dicta in satiris Menippeis; cur non in aliis ejus de ethnicorum religione libris, quorum tantus fuit numerus? Sed ubicunque ab eo dicta sint, inde et Jovis et aliorum falsa divinitas manifestissime demonstratur. Persuasum vero illud adeo fuit iis, in quibus aliqua adhuc supererat probitatis et æquitatis scintilla, ut Liberum patrem, sicut supra vidimus (supr. cap. 18, art. 9), Serapidem et Harpocratem cum Cynocephalo suo penitus rejecerint. At unum profecto, sublatis aliis omnibus falsis numinibus, Deum omnipotentem colere debebant.
Caput XXVII. Expenduntur alia Tertulliani argumenta, quibus falsos nullosque esse gentilium deos demonstrat.
Articulus Primus. Quam nefaria fuerit provinciarum, civitatum, ac præsertim Aegyptiorum peculiares deos sibi adoptandi licentia: quam parum verisimilia sint ea quæ a Tertulliano tradita sunt de Josepho patriarcha, et utrum Aegyptii eum Serapidis nomine deum dixerint et coluerint: quo jure ab illo dicatur deus Syriæ Astartes, Arabiæ Disares, Noricis Belenus, Africæ Cœlestis, et dii Mauritaniæ reguli sui.
Aliud evidentissimum profecto falsæ religionis argumentum est data civitatibus et populis licentia quemlibet deum, cæteris sæpius incognitum, sibi adoptandi ac colendi. At multæ gentilium provinciæ et civitates sumptos pro libidine, ait Tertullianus noster, non pro notitia veritatis, deos, aut ab aliis rejectos, aut illis incognitos venerabantur (Tertullian. Apolog., cap. 24, p. 417 et lib. II, ad Nation. c. 8). Aegyptios autem ibi præcipue redarguit, qui sicut in aliis nostris dissertationibus ostendimus (Dissert. in Lactant., c. 34, art. 2. et loc. ibi cit.), tam impia quam absurda superstitione non solum oves aliasque bestias consecrabant, sed illos etiam capite damnabant, qui aliquem hujusmodi deum occidissent. Accepta autem hac eos adoptandi libertate, Aegyptii, inquit Tertullianus, sic abusi sunt, ut Josephum Patriarcham Serapidis nomine deum fecerint (Tertul., loc. cit.). Sed multa ibi ille turbat atque ita sane, ut mirum videatur quomodo vir in sacris Scripturis apprime versatus, plura illis sane opposita, nobis venditet.
Primum enim Josephus, inquit ille (Tertull., lib. II, ad Nat., c. 8), cæteris fratribus (Benjaminum excipere debebat) junior in Aegypto venumdatus, in Pharaonis Aegyptiorum regis familia serviebat. At in libro Geneseos (Genes., c. 37, v. 18 et 36 et c. 39. v. 1, et seqq.) legimus illum venditum fuisse Madianitis, et ab his Putiphari, eunucho Pharaonis et militum magistro, cui revera servivit, donec in carcerem mitteretur. Nisi ergo hunc Putipharem, qui a Josepho πετεφρὴς vocatur (Joseph., l. II. antiquit. Judaic., c. 3, p. 39 et seqq.), regiæ Pharaonis familiæ adscriptum fuisse probaveris, falsa videtur hæc Tertulliani opinio. Nec verius est quod subjunxit, eum a regina minus pudica desideratum, atque in carcerem idcirco regis jussu contrusum. Non enim a regina, sed a Putipharis uxore, uti in eodem sacro libro narratur, ad stuprum sollicitatus fuit, et a decepto Putiphare conjectus in vincula. Asseverat insuper Tertullianus Josephum accepisse in matrimonium filiam regis Pharaonis, cujus somnia explicaverat. Sacra vero Scriptura (Genes., c. 41, v. 50), et Josephus historicus (Joseph, loc. cit.) certiores nos faciunt ab illo Josepho patriarcha ductam Aseneth, filiam Putipharis Heliopolitani sacerdotis.
Denique nonnulli veritati, in iisdem Geneseos et Josephi libris traditæ, illud repugnare censent, quod Auctor noster adjecit: Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium Regi aperit (Tertul. Lib. II, ad Nat. c. 8). Emissus siquidem ex carcere fuerat, cum regis somnia interpretatus est. Nonne tamen his verbis indicare potuit duorum Pharaonis eunuchorum somnia, quæ revera explicavit in carcere, atque explicandorum postea ejusdem Pharaonis somniorum dederunt occasionem? Quæ porro sacræ Scripturæ contraria Tertullianus refert, hæc scripsit in solo ad Nationes libro, et in Apologetico penitus omisit. Quæ sit autem hujus prætermissionis caussa, utrum quia omnino vera non esse animadvertit, quis definire audeat? Cæterum ea forsitan hauserat ex corruptis fontibus, nisi librarios propria nomina, uti alia sæpius, in hoc libro describendo, errasse demonstraveris.
Vero itaque similius Vossio illud videtur (Voss., lib. I, de orgin. et progres. idolol. c. 29) quod ille adhuc enarrat Aegyptios, post fruges sibi a Josepho famis tempore subministratas, jussisse in tanti beneficii memoriam ac symbolum ali a sacerdotibus bovem, quem primum civili, et deinde divino cultu honoraverunt. At constat sane bovem ab iisdem Aegyptiis factum esse deum Apim, et exinde Serapim, de quo Ruffinus (Ruffin., lib. II, Histor. Eccl., c. 23), et nos alibi (tom. I Apparat., p. 1090). Celeberrimum quoque Alexandriæ fabricatum est hujus Serapidis simulacrum, de quo idem Ruffinus: Cujus, inquit, capiti modius superpositus, et quidem in honorem nostri Joseph formatum perhibent, ob dimensionem frumenti, quo famis tempore subvenit Aegyptiis. Ruffino suffragatur Suidas (Suidas, ad. v. Σαράπις), nec uterque tamen diffiteri potuit alias fuisse aliorum opiniones.
Ab Aegyptiis Auctor noster ad alios delabitur populos, qui non minore licentia deos peculiares, aliis æ præsertim Romanis incognitos, sibi adsciverant: Quanti enimvero sunt, inquit, qui norint visu vel auditu quis unicuique provinciæ et civitati suus est deus, ut Syriæ Astartes (Tertull. Apolog. c. 24, p. 418) (manuscripti nostri codices Adstartes) in libro ad Nationes, Atagartis Syrorum (Lib. II, ad Nation. c. 8)? Quæ lectio confirmari potest his Plinii verbis: Syris vero Magog. Ibi prodigiosa Atagartis, græcis autem Derceto dicta (Plin., lib. V natur. hist. cap. 23,