Athenis, ubi exstabat insigne illius notumque omnibus simulacrum. Neque majori cultu ullus Deus honestatus est, quam Apollo Delphis, ubi oracula, toto terrarum orbe celebrata, fundere credebatur. Verumtamen nec iste Delphos, nec illa Athenas ab hostium suorum armis tuta reddidere. Quomodo ergo dii vel peregrini, vel patrii, dilatare Romani imperii fines valebant? Numquid aliis diis potentiores erant? Sed verus Deus debet esse omnipotens, atque idcirco unus tantum esse potest, qui regna tribuit, et dispensat.
Age vero, instantemque Tertullianum subsequamur (Idem, Apologet. cap. 26, p. 432). Judæi, inquit, suos habuerunt reges, quos etiam nunc haberent, nisi horrendo Christi parricidio suas cruentassent manus. Atqui hi ipsi penitus contempserunt Romanorum deos. Non illi ergo in hos deos pietate regnum suum meruerunt. Romani vero, cum his deorum suorum hostibus icto fœdere, honoraverunt ipsorum Deum cœsis victimis, ac templum donis et muneribus. At quibus, oro te, oculis dii illi facta a Romanis hæc vero Deo, eorumque adversario, fœdera, sacrificia et dona intueri poterant? Nonne illorum iram potius, quam propensum ad augendos romani imperii fines animum, accendere debuerunt?
Præterea certo certius est regna ab hominibus occupari, invadique armis et victoriis (Ibid., cap. 25, pag. 431). Atqui hæc fieri nequeunt, nisi eversis plerumque urbibus, ac proinde pari templorum ac mœnium strage, eadem sacerdotum cæde atque civium, ac rerum sacrarum profanarumque communi ereptione ac præda: Tot igitur, ait Tertullianus (Ibid.), sacrilegia Romanorum quot tropæa, ex sacris profanisque captarum urbium spoliis Romam asportata: tot de diis, qui patriam suam et urbes, in quibus colebantur, tutari non potuerunt, quot de gentibus triumphi. Tot manubiæ, quot manent adhuc Romæ simulacra captivorum deorum. Manubiarum autem nomen, de quo nos alibi (Dissertat. in Minut., c. 16, art. 2; et in Lactant., c. 31, art. 4), a Tertulliano ibi accipi videtur pro spoliis, quæ Romani ex captis urbibus secum Romam detulerunt. Præcipua vero erant deorum simulacra, quæ in templis solebant collocari, ac deinceps adorari. Romanorum ergo imperium accrevit non quidem ulla ipsorum in deos pietate et religione, sed impietate, sceleribus et sacrilegiis.
Qua ergo ratione dii illi, pergit Auctor noster, ab hostibus suis Romanis sustinent adorari, et illis imperium sine fine dederunt, quorum magis injurias, quam adorationes remunerasse debuerant? In nostris manuscriptis codicibus ac variis editionibus, præsertim antiquioribus habetur adolationes, sive adulationes, quemadmodum differenter ab aliis scriptum occurrit. Quidam tamen maluerunt adorationes, ut hoc nomen superiori verbo adorari respondeat. Quid vero, si Tertullianus significare voluerit deos non potuisse patienter ferre adulationes, seu vana cultus eorum blandimenta, qui tum eis adulabantur, cum impietate et sacrilegiis omnia vastabant? At quocunque modo legendum decernas, fatendum est nihil posse fingi absurdius, quam Romanos sua in deos pietate auxisse imperii sui fines, quos bellis victoriisque, atque idcirco non sine eorumdem deorum injuria atque contumelia, propagaverant.
Quæ porro hucusque exposuimus Tertulliani adversus Romanorum deos argumenta, plerisque iisdem Minutius Felix, quemadmodum in prima nostra dissertatione ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 16, art. 2 et 3), fictam eorumdem numinum divinitatem funditus evertit.
Urgebant tamen Romani cæterique omnes ethnici veros esse deos suos, qui stupendis signis, miraculis, prædictionibus, oraculis, divinationibus, ac factis quibusdam, quæ cunctas creaturarum vires superare videbantur, suam divinitatem et omnipotentiam sæpe sæpius comprobaverant. Et hæc certe quæ extra solitum naturæ ordinem acta esse opinabantur, illorum oculos et mentem sic fascinaverant, ut persuasum omnino habuerint ea soli deorum potestati esse tribuenda. Verum Tertullianus ostendit hanc argumentationem ab iis tantum proferri et urgeri, qui veram ignorabant effectuum illorum caussam. Semotis quippe inanibus præjudiciis, agnoscere potuerunt ea omnia facta fuisse dæmonum agilitate maxima, malis artibus, dolis, fraudibus ac præstigiis, quibus hi mendaces impurique spiritus incautis hominibus plane illudebant. Huc etiam accedit, quod ethnici inficias ire nequibant plura extraordinariis deorum, uti putabant, suorum factis similia ab hominibus magiæ deditis, eorumdem dæmonum dolis ac fraudibus edita fuisse. Quis ergo, nisi insaniat, hos idcirco veros deos esse dixerit? Quæ porro ac quanti ponderis sint hæc argumenta, quibus Tertullianus illud probavit (Supr. cap. 8, art. 3 et seqq.), superius enucleare ac patefacere contendimus. In superioribus etiam dissertationibus hæc et alia adhuc plura explanavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap 16, art. 1 et seqq. et Dissert. in Arnob., cap. 18, art. 1 et seqq. et Dissert. in Lactant., cap. 32, art. 4), quibus alii nostræ religionis assertotores ac vindices illam gentilium opinionem et argumentationem radicitus excusserunt.
Caput XXIX. De deorum imaginibus, statuis et simulacris.
Articulus Primus. Quibus argumentis Tertullianus demonstret colenda non esse deorum simulacra, quæ nulla ante Numam Pompilium, ac longo deinceps tempore, Romæ fuerunt; quæ ex eadem materia ac vilia vascula facta erant; quæ ridicula consecratione fatum mutaverant suum; quæ artificibus fabricata, variis contumeliis a bestiis hominibusque afficiebantur: ac quam absurde bestiæ Libero, Cybele, et Cœlesti applicatæ sint.
Cum satis superque demonstratum sit falsos nullosque esse gentilium deos, inde necessario sequitur vana, ac nullo penitus honore digna esse illorum simulacra, statuas et imagines. Quæ enim falsi dei,