nisi falsa imago esse potest? Nunquam ergo magna sine impietate colitur et adoratur. Tertullianus tamen hunc ethnicorum errorem peculiaribus quibusdam explodit expugnatque rationibus, quæ nunc a nobis explicandæ sunt.
Jam vero illum audivimus dicentem nulla Romæ, regnante Numa Pompilio, et ante illius ætatem facta fuisse simulacra aut imagines deorum (Cap. super., art. 1). Etenim nondum, inquit, tunc ingenia græcorum atque Tuscorum fingendis simulacris Urbem inundaverant (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 430). Ibi vero alludere videtur ad Tatiani, sicut alibi animadvertimus (tom. I Apparat. pag. 543), et aliorum opinionem, qui Tuscos artis figlinæ, simulacrorumque ex creta et argilla fingendorum inventores fuisse existimabant. Neque hæc tamen deorum simulacra Romam asportata sunt, statim atque Numa Pompilius mortuus est. Romani siquidem, ut laudatus ab Augustino Varro, et Clemens Alexandrinus testantur, deos suos per centum septuaginta et amplius annos sine simulacris coluerunt. Sed de his in citato jam Apparatus nostri tomo disputavimus (ibid.), ibique præterea ostendimus Numam vetuisse, ne ullum simulacrum ullave imago fieret.
Per totum itaque illud tempus, quo Romani his caruerunt: Deus, ait Tertullianus, ipse nusquam (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 430). Cur ergo, nisi quia ethnici in animum induxerant deorum simulacra reipsa suos esse deos? Et vero Clemens Alexandrinus, a nobis etiam alibi laudatus (tom. I Apparat., pag. 734), haud dubitanter asseverat posterioribus illis temporibus fictos ab ethnicis deos, quos adorabant. Quamobrem Tertullianus alibi dixerat deos ab iisdem ethnicis æstimari a templis, ubi simulacra eorum posita erant (Tertullian., Apologet., cap. 10, p. 330 et cap. 25, pag. 427). Alibi vero eadem deorum simulacra, quæ Romani, ut antea dicebamus, Romam in triumphi pompam deferebant, captivos deos appellat. Sed supervacuum est hoc pluribus probari quod ab illo ubique passim pro certo ponitur, atque mox dicendis manifestius patebit.
Quanta autem cæcitate: Deus verus, inquit ille, ab ethnicis spernitur, eidem profecto deorum statuæ adorantur (idem, Apologet., cap. 41, pag. 488). Quid enim in eis deprehendere erat, nisi materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex eisdem vasculis, et instrumentis, quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante? (Ibid. cap. 12, p. 339). Palam itaque pronuntiat simulacrorum materias, sive ligna, et metalla, quibus illa facta erant, eadem fuisse, atque vasculorum et instrumentorum, quæ communi et quandoque vilissimo hominum usui destinabantur. Fatum itaque ac sortem suam mutaverant, primum quidem arbitrio et libidine artificum a quibus efficta fuerant, ac deinde ridicula consecratione, qua demum accepta, tanquam veri dii a gentilibus colebantur. Sed hæc alibi fusius prosecuti sumus (Dissertat. in Arnob., cap. 19, art. 4), planumque fecimus quam vesana et absurda sit hæc ethnicorum opinio.
Quæ enimvero major infamia esse potest quam divino honore prosequi deos, qui metallis, inquit Tertullianus, censentur (Tertulian. Apologet., cap. 12, pag. 339): subaudiendum haud dubie orti et facti? Juvenalis namque eodem sensu hoc verbum censeri adhibuit, ubi canebat:
Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pantice, longo
Sanguine censeri?..... (Juvenal. Satir. 8, v. 1.)
Ad hæc vero, ut hæc deorum simulacra ex metallis fierent, ab imperatoris, qui horum erat dominus, pendebat arbitrio (Tertullian., Apologet. cap. 29, p. 439). Pro illius ergo nutu ac voluntate dii illi fiebant, vel rejiciebantur. Quantis insuper contumeliis ab artificibus finguntur fabricanturque? Primum cruci, ait Tertullianus (Ibid., cap. 12, p. 339), ac stipiti superstruuntur, asciis deinde dolantur, et secantur runcinis, sive serris majoribus, et scabinis, id est, limis perpoliuntur. Quid vero, quod ante plumbum, addit ille, glutinum, et gomphos, græce γόμφους, sive clavos, quibus compinguntur, sine capite sunt dii? (Varr. Lib. VI de Ling. latin., pag. 54.) Nonne autem his verbis significat simulacri caput separatim factum, impositumque postea ejus corpori, clavisque illi affixum.
Sed hasce ignominias, ut ille ait (Tertullian., loc. cit., p. 339), hi præstantes dii sive simulacra, nullo vitæ flatu animata, non sentiunt. Statuæ enimvero et frigidæ imagines mortuorum hominum simillimæ, sicut fabricationis suæ dedecore non tanguntur, ita nec adorantium cultu et obsequio. Huc accedit, quod istam simulacrorum stupiditatem, milvi, inquit, mures et araneæ intelligunt (Ibid.), cum impune in his statuis nidificant, easque suis coinquinant stercoribus. Facilius vero illam intelligebant fures, aliique homines impii, a quorum rapinis et contumeliis nunquam sine cæsareorum militum excubiis hæc simulacra tuta esse poterant. Sed istæc in superioribus nostris dissertationibus enucleavimus (Dissertat. in Minut., cap. 21, art. 1, et in Arnob., cap. 22, art. 3, et in Lactant. cap. 33, art. 5).
Contra vero clamitabant ethnici impias esse has voces et convicia sacrilega: Sed infrendite, ait eis auctor noster, et inspumate, quantum volueritis, nihil sane hi clamores vobis proderunt. Audistis enim aliquando Senecam aliquem, cui refragari nequitis, pluribus et amarioribus verbis de vestra superstitione perorantem (Tertullian. Apologet., cap. 12, p. 339). Quæ vero sint hæc Senecæ verba indicavimus in alia nostra dissertatione, ubi et hunc Tertulliani locum citavimus (Dissertat. in Lactant., cap. 33, art. 3). Quamvis autem Seneca tacuisset, non minus validum est auctoris nostri argumentum, contra quod gentiles rabiose quidem inspumare, sed ejus vim infringere nequibant.
Quis igitur non deplorabit cæcam illorum impietatem, qui ut major diis suis, seu simulacris haberetur veneratio: Bestias, inquit Tertullianus, Libero, et Cybele, et Cœlesti applicabant (Tertullian., Apologet.,