Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/583

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1133
1134
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

1133A consultus noluisset (Idem, Apologet., cap. 13, pag. 344). Verum is animadvertere debet his verbis non denotari deos selectos, sed quorumvis deorum simulacra, quæ ethnici, uti ille ibidem adjecit, pro libito pignerare, vendere, immutare, frangere poterant. At id sine illorum probro et dedecore nequibat fieri; atque tunc maxime quando uno reprobato, aliud eligebatur. Nonne etiam dici potest argumenti, inde a Tertulliano ducti, vim in eo positam esse, quod quicumque dii finguntur, ii aut omnipotentes esse debent, aut nulli dii sunt. At non inter plures omnipotentes, sed bene quidem inter tyrones et milites unus validior, potius quam alter, potest seligi.

Cæterum si tota hæc argumentatio infirma plane tibi videatur, aliam ab illo accipe, quam procul dubio 1133B majoris ponderis esse fateberis. Constat, inquit, omnia gentilium simulacra, vel quod idem est omnes illorum deos aut domesticos et privatos, aut communes et publicos fuisse. Primi autem lares, et penates vocabantur, quos unusquisque domi servatos, ritu peculiari colere solebat (Idem, Apologet., cap. 13, pag. 344, et lib. I ad Nation., cap. 10). De penatibus autem hæc sunt Tibulli carmina:

At mihi contingat patrios celebrare penates,
Reddereque antiquo menstrua thura lari. (Tribull., lib. I, eleg. 3, v. 33.)
Addamus, si lubet, et ista a Virgilio edita:

Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere penates. (Virgil., lib. I Aeneid., v. 707.)
1133C De laribus vero Juvenalis cecinit:

O parvi nostrique lares, quos thure minuto,
Aut farre, aut tenui soleo exornare corona. (Juvenal., satir. 9, sub. fin.)
Plura autem de utrisque sæpius stricto solutoque sermone ab ethnicis decantata huc congerere nihil necesse est. Verum ea fuit eorumdem gentilium mentis inconstantia, isque impius deorum suorum contemptus, ut quos diu coluerant, domesticam, inquit Tertullianus, in ipsos exercerent potestatem pignerando, venditando, demutando, aliquando in cacabulum de Saturno, in trullam de Minerva (Tertullian. Apologet., cap. 344). Quemadmodum igitur gentiles ex vasibus vilissimo usui, ut antea vidimus, destinatis simulacra, sive deos, ita etiam ex his alia vasa posthæc 1133D fingebant, aut ea pignerabant, aut vinditabant. Ex Saturno enim, sive Saturni simulacro formabant aliquando cacabulum, sive minus cacabum, quod teste Varrone, vas erat, ubi cibum coquebant; ab ea cacabum appellarunt (Varr., lib. IV, de Ling. lat., § 27). Trulla vero vas potorium erat, uti ex his patet Horatii versibus:

Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla. (Horat. lib. II, satir. 3, v. 143.)
Quod quidem a Juvenale confirmatur (Juvenal., satir. 3, v. 112). Aliquando tamen videtur ab aliis accipi pro vase, quo ventris, sicut alia in dissertatione ostendimus (Dissertat. in Arnob., cap. ult., art. ultim.), 1134A onus deponebatur. Sed priore sensu a Tertulliano acceptum fuisse eo facilius nobis probabitur, quod de vase ad cibos conficiendos ibidem locutus sit. De trulla autem et cacabulo aliquid in citata dissertatione diximus.

Duas porro ob caussas hi dii, sive simulacra ab ethnicis immutabantur, pignerabantur, et vendebantur. Ac prima quidem erat, inquit Tertullianus, ut quisque deus contritus, atque contusus est, dum diu colitur (Tertullian. Apologet., cap. 344). Itaque illum deum, vetustate exesum, aut deformatum rejiciebant, aut commutabant in aliud. Altera caussa erat: Ut quisque deum sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Ita quidem Rigaltius: in Frobeniana vero editione: Et quisque dominum. Melius in aliis editionibus 1134B et omnibus ineditis exemplaribus nostris: Ut quisque dominus, illius videlicet dei, et simulacri, sanctiorem expertus est domesticam necessitatem (345). Sed quid, rogabit aliquis, nomen sanctiorem ibi significat? Respondent nonnulli nihil aliud Tertullianum sibi voluisse, nisi hunc deum a paupere illius domino vendi, cui sua necessitas et inopia sibi sanctior, quam deus suus videbatur. Necessitatem enim sanctiorem vocari putant extremam, maximeque urgentem, quemadmodum Livius vocat sanctius ærarium, quod ad ultimos, inquit, casus servabatur (Liv., lib. XXVII, § 10). Citari quoque poterat Cicero, qui ad Atticum scripsit decretum fuisse, ut pecuniam de sanctiore ærario auferrent (Cicer., lib. VIII, Epist. 20, ad Attic., pag. 284, lin. 5). Verumtamen numquid a scopo is 1134C penitus aberrabit, qui dixerit illud adjectivum sanctiorem, non ad nomen necessitatem, sed deum referri? Nam ethnici quo sanctiorem deum esse opinabantur, eo carioris illum vendebant. Et certe ipse Tertullianus ibidem et in libro ad Nationes: Dii, inquit, qui magis sancti, magis tributarii (Tertullian., lib. I ad Natio, cap. 10). Porro autem sive deus, seu potius necessitas ethnicorum hoc sanctioris nomine designetur, illos Tertullianus merito his verbis redarguit: Privatos deos, quos lares, et penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia inculcatis, sive conculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate (Ibid., pag. 55).

Neque pluris faciebant deos suos publicos, quos, uti ille prosequitur, æque publico jure fœdabant (Idem, 1134D Apologet., cap. 13, pag. 345, et lib. I ad Nation., loc. cit.), imo vero tractabant turpius ac contumeliosius. Nam privatos unusquisque pro arbitrio quidem, sed privatim vendebat; publicos vero publice, ut pote quos habebant in hastario vectigales (Ibid.). Hastarium autem, si Turnebo credas (Turneb., lib. XXVIII Advers., cap. 5), locus erat, ubi proscriptorum bona venumdabantur. Rigaltius autem putat eo nomine significari librum hastarium, seu tabularium et regestum vectigaliorum, quæ sub hasta et voce præconis quinquennio quoque addici redemptoribus solebant. Et certe Auctor noster: Quos in hastarium, inquit, regessistis publicanis sub... tis, omni quinquennio, inter vectigalia vestra proscriptos addicitis (Tertull.,