exultando quoque subtristis. Apparatus eruditionis, quam ubertim, apteque suis inspersit locis, multiplex non sine legentium sapore atque emolumento imaginandi vis, ampla atque prognata inde ingenii ubertas se undique per exquisitas cogitationes, acutas sententias, imagines vivacissimas, per festivos sales, et mordaces cavillationes, omneque dictionis genus diffundunt; his facultatibus raptim et turbate multoties agitatis judicium non semel cespitat; unde ejus argumenta splendoris ac speciosi multum, ponderis vero et solidi sæpe parum habent. In rebus etiam minimis exardescit. Præter facilitatem quibusque narratiunculis assentiendi, haud infrequenter res veritate majores contemplatur aut fingit, lectorem potius ipse abreptus secum rapit, quam ratione in suas partes invitat. Sæpius quam res nude docenda aut probanda postulat, calamistris et cincinnis delectatur Multa etiam durius et significantius, quam intelligi voluerit, dicit. Græcam philosophiam apprime callebat; ab ejus tamen usu non tantum odio, quo velut hæresum matrem inter Christianos condemnabat, sed et indole animi, tardam et ab adamatis evagationibus liberam cogitationem abhorrentis, abstinuit, unde et minus frequenter, minusque feliciter, quam ejus capacitas ferebat, philosophabatur. His tamen haud impeditus fuit, quo minus Christiani nominis et Religionis eximius adversus Gentes Apologeta evaderet. In suis scriptis, si paucas quasdam sibi peculiares sententias, neque gravioris momenti, ac præsertim decantata Montani dogmata excipias, puram passim cum gravitate Fidem Catholicam, absque artificiosis explicationibus, et comparandi formulis, quas nonnulli Doctorum hucusque adhibere conati fuere, proponit. In morum doctrina, ubi tam frequenter in rigorem deflectit, quanto severior, tanto sæpe præstantior. Suo namque Religionis promovendæ ardore legentium animos succendit, et generosos in actus inflammat. Quæstiones autem, et assertiones Morales tanta vi ac gratia pertractat ut erranti facile ignoscas, frequens in sacrarum litterarum usu, nec indoctus earumdem interpres, sed parum ingenuus, suarum utpote opinionum ex iisdem eliciendarum plus æquo studiosus. In falsis doctoribus et Christianæ doctrinæ corruptoribus reprimendis acerrimus Athleta, qui eosdem innato animi impetu, capitali odio, dicteriis et opprobriis homine liberali parum dignis, persecutus est. Ad eos fortiter atque omni ex parte debellandos, insuetis utitur argumentandi telis, quæ tamen pleraque non incassum emissa, graviter vulnerant. Stylus ejus duritiem plusquam Africanam, et si accurate velis dicere, Tertullianeam redolet. In verbis amplitudini et vi cogitatuum respondentibus ubique Auctoris singulare studium apparet. Ideæ ideis, vocabula vocabulis condensantur, ut e dictionis obscuritate non nisi raro perspicuitas, et duntaxat velut fulgur e tenebris resplendeat. Voces obsoletæ, aut nove confictæ, aut affectatæ, constructiones verborum asperæ, abusiones variæ, stylus inæqualiter fluens, condensa brevitas, audaces metaphoræ, frigidæ sententiæ, et antithes es ac lusus verborum inanes Tertullianum ubique produnt. Quæ sedeat sententia in mente Tertulliani, verbis quidem exprimit, sed obscuris adeo, ut conjectando potius, quam probe perspiciendo eruatur: rarius dubiæ, quas ad se manifestandum selegit, phrases plene penetrantur; non immerito in hoc carpendus, quod studiose cogitatus suos tenebris ac verborum involucris contexerit. Verum Oedipi labores haud sane inanes erunt, qui solertius styli hujus ænigmata pervestigarit. Dubiam, quam suis scriptis aspergit Auctor, lucem compensat copia et ubertate veritatum quas sollicito scrutatori detegit. O quam jucundus erit conatus antiquitatis studioso hæc scripta meditanti, ex cumulo verborum operose coacto ad penitiorem rerum cognitionem pertingere, et non raro in unico prope verbulo acutius investigato præclaras veritates retegere! Quantopere abludit Tertullianus a Scriptoribus non paucis, qui turgida sua dicendi methodo, verborum nonnisi profluvia fundunt, et cassas nuces lectoribus ad fastidium usque porrigunt. Quot interea Auctor noster difficultatibus scatet, cultoribusque suis lectionem reddit impeditam, tot amœnitatibus e contra sunt ejusdem libri referti, et varietate ac selectu sententiarum ac veritatum utiles magis atque jucundi. Præter enim Eruditionis reconditioris thesauros, invenies in ejus scriptis Fidei Christianæ, disciplinæ Ecclesiasticæ, cæremoniarum in cultu divino usitatarum, impetuumque a sectis hæreticis in doctrinam catholicam factorum, ac hæreticorum sui ævi opinionum enarrationem adeo ingenuam, perspicuam, et jucundam, qualem frustra illa ætate ab aliis expectaveris. Nec est, quod confusionem Montanismi (propriæ suæ opinionis) et Catholicismi, ut ita dicam, metuas, qui multorum est scrupulus, nam illum in paucis, rebusque levioribus professus est, nec suas opiniones a communi sententia discernendi media nos deficiunt. Parum accuratam esse aiunt nonnulli ejus de Gnosticorum erroribus ob Orientalis Philosophiæ ignorantiam recensionem; sed id non satis ingenue creditur. Is, qui tanta diligentia et acumine in horum scriptis erat versatus; is, quo nemo uberius illorum errores discusserat, is horum ignorasse originem credatur? Atqui absurda illorum opinamenta ex Philosophia Græcanica unice derivat, concedendum ergo potius, hunc fontem non fuisse duntaxat philosophiam Orientalem. Præterea Tertullianus latinitatis Ecclesiasticæ seu sermonis in publicis Ecclesiæ negotiis usitati auctor fuit, in quo cum veteris Latii vocabulis et sententiis novæ et a Christianis dogmatibus, Personis, et Consuetudinibus desumptæ notiones junguntur, licet ab orthodoxis suæ communioni non fuerit annumeratus, ejus tamen ingenium, stylumque passim commendabant, quemque inter Occidentales illi æquarent, habebant neminem. Non multo post Cyprianus, inter Episcopos celeberrimus, se suamque orationem penitus ad hujus dictionem effinxit, quod et cæteri minus aperte tentarunt. Montani autem factione paulatim deficiente, periculum quoque ex illius lectione sensim evanescere
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/63
Appearance