sed ejus rei prima esse vestigia in libello de Corona militis. Porro planum faciemus, hunc A. CCI. mandatum fuisse litteris, cum liber de Testimonio animæ sit fere versus finem A. CXCIX. compositus; unde haud difficile erit intellectu, Tertullianum anno fere P. C. N. CC. se Montanistarum partibus adjunxisse. At majori sane difficultati obnoxia est altera quæstio: utrum, susceptis semel Montanistarum erroribus, nunquam Tertullianus se ad pristinum cœtum receperit? Cujus tamen quæstionis affirmandæ nulla est idonea ratio. Nam ea erat isti homini austero et supra modum rigido insita animi imbecillitas, ut, quo severiora essent, quæ ad vitam moresque pertinerent, eo magis ista adamaret, crederetque tanto magis probata fore Deo et consentientia cum christianorum perfectione. Atque, ut solent ii, qui atra bile vexantur, tenaciores esse eorum omnium, quæ nutrimento sunt tristitiæ, eorumque opiniones cum annis nova capere incrementa: ita est parum credibile, Tertullianum istas opiniones deposuisse, istamque reliquisse palæstram, in qua videbat operam se posse omnibus ejus generis exercitationibus dare. Accedit ad hoc non omnium modo, qui de rebus ad eum pertinentibus commentati sunt, silentium de eo, quod ad religionem pristinam redierit, sed ipsa etiam Augustini professio (De hæresibus, cap. 86.) omniumque consensus, qui ejus auctoritatem in doctrinis probandis admittere noluerunt, quoniam ad perverse sentientium partes se contulisset. Neque cum sententia nostra pugnant libri ii, quos eum ultimo fere loco scripsisse ostendemus, qui pene omnes aliquas habent maculas errorum Montanisticorum aspersas. Sit igitur hæc ea in re præceptio, ut omnes isti libri existimentur ab ipso post discessionem suam elaborati, quos apparet post alios fuisse compositos, qui istorum errorum possunt haud dubie convinci.
§ 4.— Quomodo Tertullianus Montanizans a Montanista discerni possit? Et hujus discriminis vindiciæ adversus Hoffmannum.
At sunt permulti e Tertulliani libris, quorum ætas cum curiosorum acumen subterfugiat, nulla habent, nisi quædam errorum Montanisticorum vestigia sibi impressa, e quibus vix tamen potest judicari, quosnam libros ante, quosnam post defectionem suam ad Montanistas conscripserit. Unde factum est, ut, qui ista subtilius quærunt, Tertullianum Montanistam a Montanizante distinguendum esse haud inepte dicerent. Sed aliter visum est Jo. Guil. Hoffmanno, doctissimo olim in Academia Vitebergensi Historiæ doctori, qui, cum in ea esset sententia, ut crederet omnia Tertulliani, quæ supersunt, in Montanismo scripta fuisse, hoc sibi demonstrandum dissertatione singulari sumpserat (Vitebergæ 1739.). Is quidem pulchre perspiciens, si ista subtilitas admitteretur, demonstrationem suam aliquid esse detrimenti capturam, negavit hoc admitti discrimen posse. «Carere enim hoc, ait, (§ IV. p. 17.) finibus certis, nec minus ambiguum esse vultum Montanizantis et Montanistæ, quam ejus, qui ægrotare incipit, et ægrotantis.» Ego vero vehementer dubito, quod, quid sibi velint, qui ita loquuntur, Hoffmannus intellexerit, aut intelligere voluerit. «Libros enim Tertulliani Montanizantis, adjicit (p. 18.), forte esse eos, qui quidem Montani dogmatibus infecti sunt, sed recte sentientes non exagitant; Montanistæ vero, qui hæresim non solum continent, verum etiam contra «catholicos defendunt.» Sed nobis iisque qui ita loquuntur, quod ego quidem sciam, omnibus, is dicitur μοντανίζειν, qui quidem errores cum Montanistis communes vel omnes habet vel aliquos, sed ita tamen, ut, spreta eorumdem sacrorum cum sua Ecclesia communione, nondum se contulerit ad ejusdem societatis sacra, quacum in nonnullis doctrinis consentit; cum Montanista sit, qui utrumque fecerit. At ista quidem Hoffmannus certis carere dicit finibus. Sit ita sane. Sit vultus Tertulliani Montanistæ ac μοντανίζοντος ambiguus admodum. Quid ergo est? Nimirum non potest ex vultu Tertulliani judicari, fueritne is jam morbo lecto affixus, an leviter tactus quodam ejus impetu. Et id volebamus quidem, non posse ex levibus quibusdam signis errorum Tertulliano cum Montanistis communium tute conjici, quod jam ipsa Montanistarum sacra susceperit. Neque tamen id ita intellectum volumus, quasi spurium esset, aut suspectum omne argumentum, quod ducitur a doctrinis Montanistarum in hoc, illove libro Tertulliani obviis ad Montanismum istis libris asserendum. Sunt enim ista in re fines et quasi termini, quibus utendum arbitror, ne de Tertulliani Montanismo, ex ejus libris cognoscendo, parum aut nimium philosophari videamur. Primam igitur legem ejus rei judicandæ hanc volumus esse, ut ejusmodi liber habeatur in eorum numero, quos, familiæ Montanistarum jam adscriptus, composuerit, in quo occurrit nomen Psychicorum. Erat enim hoc veluti symbolum, quo socios orthodoxæ Ecclesiæ a suæ sectæ hominibus, quos spiritales dicit, distingueret (V. Tertullianum, de Monogamia, cap. I, edit. Nic. Rigaltii II. p. 673. R.): atque videtur tum fere confictum, cum eos, qui rigidam Montani disciplinam non recipiebant, oppugnare inciperet. Neque id occurrit in ullo libro alio, quem temporis aut ipsius doctrinæ ratio ostendunt ante ejus defectionem conscriptum fuisse. Itaque non est dubitandum, quin sint isti libri, qui hoc nomen continent, omnes post susceptum Montanismum exarati. Alter canon hic esto: omnis liber Tertulliani ex Montani officina exiisse putetur, qui doctrinas tractat non quidem Montanistarum proprias, sed tamen Paracleti cujusdam auctoritate confirmatas. Namque hic erat capitalis Montanistarum error, quod Paracletum jactarent suo tempore venisse talem, qui et dux esset ad veritatem omnem, et nova rerum divinarum scientia auditores suos imbueret ita, ut cognoscerent, quæ patefacta nulli essent antiquioris memoriæ homini, et ad maximam perfectionem nunc aspirare possent (V. eumdem in libro de velandis virginibus, cap. I. et libro IV. adversus Marcionem, c. 22. p. 537. C.). Atque hujus Paracleti agnitionem se, ait, sejunxisse ab Ecclesia (Adversus