Caracallo dicit (in Vita Antonini Caracalli, cap. I.): septennis puer, cum collusorem suum puerum, ob Judai cam Religionem, gravius verberatum audiisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum diu respexit. Ex quo loco apparet, quod pater pueri istius non ipse eum propter Judaicam religionem castigaverit, sed quod ipse Severus puerum jusserit ab aliis castigari. Nam qui potuisset Caracallus succensere patri Severo, nisi is ipse hoc voluisset fieri? Itaque aliquis datur locus suspicioni, jam tum, cum Caracallus septem esset annorum, vi pugnatum esse adversus Christianos; quamvis anno demum P. C. N. CCII. Severus leges contra horum Judæorumque religionem tulerit. Ad septimum annum egit Caracallus anno a nato Sospitatore nostro CXCV. quod est facile demonstratu. Norunt enim omnes, mortuum esse Severum A. CCXI. cui succedens Caracallus interfectus est, cum supra VI. annos regnasset (Dionem Cassium Histor. Roman., lib. LXXVII. edit. Reimari, vol. II. p. 1314.), A. CCXVII. Is vero cum diem supremum obiret, annum attigerat 29. quo numero detracto summæ annorum ejus, emergit annus CLXXXVIII. quo natus sit oportet; unde consequitur, Caracallum A. CXCV. septimum annum egisse, quo tempore longe posterius est Severi edictum. Neque puto quemquam fore, qui nobis opponat, longe diversam esse Christianæ ac Judaicæ religionis rationem, nec posse demonstrari, Christianos fuisse a Deorum cultoribus vexatos, quoniam castigati fuerint, qui se Judaicæ religioni addixerant. Nam qui ita sentiunt, eos necesse est fingere, quod vulgus etiam Christianos jam satis a Judæis distinxerit (ab hoc enim dicimus istum tumultum fuisse excitatum). Hoc vero discrimen cum ante illud tempus, quo Severus imperio potiretur, ne ab iis quidem sit observatum, qui nosse utramque religionem optime poterant, nec sciam, unde probare quispiam possit, eos Severi tempore magis perspicaces fuisse quam ante, numquid concitatam multitudinem sub Severi imperio id quidem curasse aut distinxisse satis putabimus? Sed si maxime dubium potest illud, tamen apparet adesse exempla odii gentilium in eos qui erant a Deorum cultu alieni ipsumque Severum non plane ab odio isto abhorruisse. Quod si Severus id fecit in pueris, quibus condonare solemus sæpissime, quæ adultis nequaquam conceduntur; vix dubito, quin præsides avaritia plebisque tumultu eo adducti fuerint, ut gravius in Christianos animadverterent. Alterum argumentum desumam ex libro, quem Tertullianus scripsit ad Scapulam (Cap. 4. p. 87 D.): Clarissimas feminas, inquit, et Clarissimos viros Severus, sciens hujus sectæ (sc. Christianorum) esse, non modo non læsit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Severus dici non potest populo furenti in Christianos palam restitisse, cum jam edictum contra Christianos constituisset. Namque id quominus credamus, impedit durus et quasi ferreus Severi animus, a quo certe is impetrare non potuit, ut legem semel latam rescidisset. Et hoc ipsum, quod Tertullianus dicit, plebem exagitasse Christianos, et invito quidem Severo, nonne demonstrat, id factum non esse Severi legibus? Habemus igitur et hic non obscurum testimonium de eo, quod ante ejus edictum Christiani maximis calamitatibus afflicti fuerint.
§ 7.— Quæ caussæ hujus prioris vexationis?
At nunc discutiendus est alter iste locus de tempore, quo prior hæc tempestas contigit; si prius edixero, quænam caussæ hujus facinoris vulgi adversus Christianos videantur fuisse. Atque hoc cum de omni contra Christianos facto a plebe tumultu constat, eam his, tanquam publicis generis humani hostibus, omne calamitatis a Diis immissæ genus tribuisse: tum illud nimirum patet ex Tertulliani scriptis, hoc fuisse in causa, ut nunc Christianos maxime insequeretur (Cf. Apologet., c. 40. ad nationes, lib. I. c. 9. etc.). Enimvero, quæ Severum inter et Nigrum intercedebat, maximarum rerum æmulatio, non solum videtur quibusdam displicuisse, qui non Severum, sed Nigrum contra Didium Julianum Aug. postulaverant (V. Herodianum, lib. II. c. 8. III. c. 5. Spartianum, in vita Nigri, c. 2.); sed illud etiam, quod adversus Albinum suscepit bellum, omnium animos vehementer concitavit (V. Dionem apud Xiphilinum, l. LXXV. c. 4. p. 1258. B.). Itaque, cum prostrato utroque, Severus omnes eos extinguere pararet quos noverat a partibus Nigri Albinique stetisse, optima se offerebat plebi occasio Christianos, tanquam rei publicæ ac Imperatoris hostes, violandi. Atque hi homines sibi videbantur hoc eo rectius exequi posse, cum Christianos ipsis etiam Diis infestos crederent, de quibus eo bene mereri posse putabant, postquam Dii ipsis hæc quasi otia fecerant. Et ipsam hanc opinionem Christiani vulgo persuadebant eo magis, quod plane nec ludis ac celebrationibus, propter reportatam Severi ab hostibus victoriam institutis, vellent interesse (V. Tertull., de Spectaculis, c. 1. et alibi), nec jurare per Principis genium (Idem in Apologet. c. 32. et libro I. ad nationes, c. 17.), nec Diis pro salute ejus supplicare (Id. Apolog., c. 10. 29. seqq.). Eo ipso autem tumultu vulgus facile eodem poterat adigere Præsides, qui non admodum alieni erant ipsi ab hoc crudelitatis genere. Namque hi eam sibi legem, veluti per manus traditam, præscripserunt, ut, qui semel in jus vocati essent Christiani, nisi a sacris suis discederent, nequaquam dimitterentur (Eusebium, Hist. eccles., lib. V. c. 21. edit. Reading., p. 240.); cujus rei testem habemus ipsum Tertullianum, qui, eam ob causam, de recte interpretandis his legibus ex instituto adversus eos disputavit (In Apolog., c. 4. seq.) Atque istam quidem Christianos vexandi occasionem eo libentius arripiebant quæstuosi Præsides, quo certius eam viderent fisco suo haud exiguum emolumentum esse allaturam. Quod me non finxisse scio ex Rutilii Martyris exemplo (Apud Tertull., de Fuga in persecutione, cap. 5. p. 693. A.), quem suspicor raptum esse in judicium