Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
109
110
AC DOCTRINA SCRIPTORUM TERTULLIANI.

0109A

Sed ista quidem ut nondum dant certam viam accurate cognoscendi annum Albino fatalem, propterea quod nondum apparet quandiu ista de summa imperii dimicatio duraverit, magis, opinor, nobis scrupulum eximet tempus dignitatis Cæsareæ Caracallo collatæ, ex quo efficietur, Albinum A. CXCVII. periisse. Sunt enim antiquitatis monumenta quædam, qualia Pagius ?(In critica Annalium Eccles. Cæsaris Card. Baronii. Sec. II. ad a. c. CXCVII. num. 2. Edit. Paris. 1689. p. 88.)?, exque Gutherio Moshemius attulit in diss. laud. § XXIII. in quibus Laterano et Rufino Coss. Caracallus Cæsar ex Sc. Destinatus vocatur. At illo cognomine quamvis jam Caracallus a patre tum exornatus 0109B fuisset, cum Severus adversus Albinum proficisceretur (V. Spartianum in Severo. c. 10.); istud tamen nusquam reperimus a senatu confirmatum esse prius, quam victor Severus Romam, prostrato Albino, rediisset; tum enim Severum legimus Cæsarem Bassianum filium suum Antoninum appellari jussisse (ap. Spart. L. c. 14.). At enim Lateranum et Rufinum consules fuisse A. p. N. C. CXCVII. docent fasti universi; itaque sit hoc, Albinum eodem anno (et XI. quidem Calend. Mart. quemadmodum habet Spartianus. L. c. c. II.) cum vita imperium amisisse. Quæ cum ita sint, patet quod efficiendum promisimus, ex hac occasione plebi ad christianos vexandos post Albini interitum nata, istas priores Christianorum calamitates A. CXCVII. initium cepisse.


§ 11.— E loco quodam Tertulliani ad Scapulam, qui cum alio Spartiani confertur, ostenditur a. CXCVII. initium cepisse priorem hanc vexationem Christianorum.

0109C

Accedimus ad alterum argumentum, ex quo initium istius tumultus a plebe excitati definire volebamus, locum istum quidem superius § 6. productum e libro Tertulliani ad Scapulam, in quo Severus dicitur, «Clarissimas feminas clarissimosque viros sectæ christianæ non modo non læsisse, verum et exornasse testimonio, populoque in christianos furenti restitisse.» Quod cum Severus non fecerit eo tempore, quo jam edictum opposuerat religioni christianorum, 0109D quemadmodum ibi disputavimus; assignandus est ei rei annus, quo Severus nondum hac lege 0110A molestus fuerat. Neque is tali modo clarissimis quibusdam hujus familiæ hominibus tum videtur gratificari voluisse, cum, victo Albino, bellum Parthis aliisque Orientis gentibus intulisset, a quo perfecto non rediit prius, quam hoc idem edictum adversus christianos promulgasset. Namque tum quidem tot erat bellis cum fortissimis nationibus implicatus, ut credi vix possit, eum de istiusmodi rebus cogitasse. Sed verba etiam Tertulliani sunt ea, ut facile appareat, Severum non has quidem, sed alias tamen feminas, virosque clarissimos eo tempore læsisse, a quibus is christianos cupiebat discerni. Atque ego non video, ad quale tempus possit vis istis illata referri, nisi ad id, quo interfectos Spartianus refert (in Sev. c. 12.) innumeros Albini partium viros, inter quos multi principes 0110B civitatis, multæ feminæ illustres fuerunt: propterea, quod ista in re inter hos scriptores est vel in verbis quædam similitudo. Ego vero vix dubito, quin Severus horum christianorum quasi tutelam susceperit, eosque ornaverit testimonio tali, quo doceret, eos non esse ex amicis Albini, ne populus, caussam Imperatoris prætendens, hos christianæ religioni addictos insequeretur, raperetque in judicium, quibus, nisi quod christiani essent, aliud nihil vitio verti poterat. Verum igitur sit illud, statim post mortem Albini et ante Severi profectionem contra Parthos, i. e. A. CXCVII. populum christianos vi aggressum fuisse.


§ 12.— Idem demonstratur ulterius ex ætate Apologetici Tertulliani, cæterorumque librorum, qui eum antecesserunt.

0110C

Denique et hoc non leve est argumentum nostræ sententiæ, quod appareat, Apologeticum Tertulliani non posse litteris mandatum esse, nisi ante illas leges Severi; de qua re nemo dubitare potest, qui cogitate hunc libellum tractavit. Sed poterit ex iis, quæ postea disputabimus, nullo negotio intelligi, istam defensionem veterum christianorum ætate inferiorem esse libris ejus ad martyres, de spectaculis, atque de idololatria. Vicissimque me spero ita effecturum, quod istæ religionis christianæ vindiciæ scriptæ sint sub initium A. CXCVIII., ut nemo vel mediocri in his judicio præditus de ista re dubitare 0110D possit. Quare tum apparebit, libros de Spectaculis atque de idololatria nulli alii anno posse assignari, nisi A. CXCVIII. Enimvero Tertullianus martyres proprio libello ad constantiam concordiamque hortatus est prius, quam se accingeret ad scribendos hos duos, quos diximus, libros. Itaque necesse est dicere, librum ad martyres fere A. CXCVII. in lucem editum fuisse. Quæ una res nostram sententiam de anno, quo hæc superior vexatio christianorum incepit, ponit extra omnem dubitationem. Namque hi, quibus librum obtulit, jam fuerunt propter religionem christianam in vincula conjecti, martyresque isti designati argumento sunt, tum Deorum cultores vim christianis intulisse. Sed obiter hæc fere; nunc plura de libris his ipsis dabimus.


§ 13.— Aetas ipsa librorum hujus generis definitur ita, ut liber ad Martyres A. CXCVII. sit exaratus. Hoffmanni conjecturæ exploduntur.