quo inter hostes imperii Cassios, Nigros Albinosque Tertullianus retulit, ad asserendam Apologetici ætatem nece Albiniana posteriorem; continet tamen is ipse locus vestigia quædam non admodum obscura, quibus insistentes ætatem quam Apologetico constituimus tribuere, accuratius invenire possumus. Nihil jam de congiariis ab Imperatore populo datis; nihil de die solemni Principis omni lautitiarum apparatu celebrato; nihil de votis pro Imperatoris salute susceptis dicemus: sunt enim hæc, vel non apta satis ad rem exequendam, vel a Moshemio jam elegantissime disputata. Unum locum excutiamus, et eum quidem superius in medium productum (§ 15) propterea quod et is rem planissime conficit, et movet nos, ut ab istius doctissimi viri sententia paululum deflectamus. Ait igitur Tertullianus, scelestarum partium socios aut plausores, post vindemiam parricidarum racemationem superstitem, quotidie revelari; ait etiam, quosdam Astrologos, Augures, Magos de Cæsarum capite consuluisse. Eadem conjunxit Spartianus, effecitque ista similitudo, quæ utriusque scriptoris loca excitata intercedit, ut utrumque eadem plane tempora respexisse dicerem. Sed quoniam nec Tertullianus consultationem Magorum plane refert in eadem illa tempora, in quæ reliquias amicorum Nigri perquisitas, nec Spartianus, ubi tempus diserte non definit, ordinem rerum accuratissime sequitur; fit, ut nunc mittamus ea, quæ de consultis magis apud utrumque leguntur. At alterum sequamur judicium temporis, quo scriptus est Apologeticus, videlicet istud studium Plautiani, protrahendi omnes eos, quos suspectos dicebat aversæ a Severo voluntatis. Hos, Spartianus ait, persecutum esse Plautianum interea, cum Severus Parthos adortus fuisset, rediissetque in Syriam, ut se pararet ad bellum Parthis majori cum vi inferendum. Enimvero credibile est, Severum fere post medium A. CXCVIII, fuisse adversus Parthos profectum; quorum impetus cum aliquantum repressisset, in Syriam rediit forte, ut ibi hiemem transigeret. Ubi cum pararet ea, quæ necessaria videbantur ad Parthos bello persequendos, Plautianus investigavit eos, quos superstites noverat e Nigri amicis; quod igitur fere factum est sub anni CXCIX. initium. Quare nullus ego dubito, quin sententia Moshemii, qua A. CXCVIII. medio hunc librum exaratum esse existimat, relinquenda sit ista in re, propterea quod tum modo adversus Parthos profectus est Severus, atque Tertullianus non de extinctis Albini, sed Nigri amicis loquitur, qui erant adhuc post Albinianos superstites. Sed neque tempore, isto quod diximus, posteriori facta esse videtur hæc inimicorum Severi pervestigatio; hoc enim pugnaret cum eo, quod jam A. CC. Tertullianus Montanistarum partibus accessit, scripsitque ante hanc factam ab Ecclesia secessionem libros ad Nationes et de Testimonio animæ, qui ne minimam quidem dant Montanismi suspicionem, et sunt Apologetico superiores; quod de libro super animæ testimonio haud dubium est, ac de libris ad nationes probabile admodum. Neque nunc credo fore qui putent Tertullianum tum Montanistam fuisse, cum Apologeticum componeret. Etenim nisi mavelint fingere cum Havercampo V. C. (in præfat. ad editionem Apologet. Tertull.) Tertullianum bis hanc Apologiam paululum immutatam edidisse, argumentis nostris cedant necesse est, quibus eam superiorem esse Severi edicto probavimus. Atque ego opinionem Havercampi non probo, cum lectiones quædam textus hujus libri discrepantes istam rem non conficiant satis; mihique ex Eusebio quidem H. E. L. II. cap. 2. constet, quod Tertulliani Apologia latine scripta sit, posteaque græce conversa, sed quod bis edita sit, et immutata quidem, nullo modo. Quod si igitur concedant, Apologeticum Severi edicto esse antiquiorem: eos profecto oportet contra nos, si possint, certioribus argumentis pugnare, quam iis, quibus sententiam a Moshemio demonstratam Hoffmannus impugnavit, quæ nihil firmitatis habere egregie commonstravit Moshemius in Addendis ad vol. I diss. suarum Hist. Eccles. p. 741.-48. Atque nos ipsi alteri Hoffmanni argumento suo loco respondebimus, alterum vero monemus cum ipsa Hoffmanni sententia pugnare (lubet enim hos Moshemianæ responsioni adjicere). Nam si vera sunt etiam, quæ de cultu Serapidis Romæ per Severum restituto Hoffmannus dicit, facta esse ea tum demum, cum Aegyptum, devictis Parthis, peragrasset, h. e. A. CCII; concidit id, quod antea decreverat, an e Severi edictum scriptum Apologeticum esse; quoniam ante A. CCIII. Romam Severus non rediit, et tamen A. CCII. edictum adversus christianos promulgatum fuisse, nemo unus vocare in controversiam potest.
§ 17.— Libri duo ad Nationes anno CXCIX. scripti.
Narrat in Apologetico suo Tertullianus (cap. 16) proxime fuisse quemdam, qui imaginem togatam, auribus instructam asininis, altero pede ungulatam, addita inscriptione, Deus christianorum onochœtes, proposuerit. Idem nuper factum esse refert in priore ad Nationes libro c. 14.; quod argumento esse potest, eodem fere tempore cum Apologetico utrumque ad Nationes librum editum fuisse, atque ita, ni fallor, ut post eum hi lucem viderint. Utrumque inquam; verba enim, quibus librum posteriorem orditur, statim eum priori subjectum ostendunt post Apologeticum: tum quoniam illud proxime videtur brevius temporis spatium designare, quam nuper; tum, quoniam verisimilius est si quis dicat Tertullianum primum Præsides compellasse, quorum auctoritas major esset animusque tractabilior, quam populi. Atque sunt præter hæc non pauca, quibus eorum ætas multo superior edicto Severi intelligi possit; a quibus enumerandis me nunc quidem contineo, sed utor tamen ad hanc rem duobus