Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
123
124
DISSERTATIO DE VERA ÆTATE

0123A quo istum librum in publicum protulit. Atque illam cuivis licet intelligere ex ista disputatione universa de fugiendis iis, quæ vel minimam suspicionem cultus commentitiorum Deorum excitare possent; ubi disserentem audiet Tertullianum, non eum quidem placidum, modestum, atque cedentem, sed austerum, sed vehementem, sed ira adversus secus sentientes mirabiliter incensum, ut fere solent ii, qui modo ad disciplinam aliquam progressi, plurimum sibi sapere videntur. Alterius enim sectæ pastores dum ait esse in pace leones, in prælio cervos, eosque respuisse Spiritus sancti prophetias; apparet sane Montani discipulum hic loqui, non communis Ecclesiæ sodalem. Namque his verbis et alius se gregis esse profitetur ac ii, quorum doctores impugnat, et quid suum adversus 0123B eos animum concitaverit, perspicue indicat, nimirum illud, quod secum eadem Paracleti Montanistarum decreta non fuissent secuti. Hanc eamdem libri sectionem iis verbis orditur, quæ fontis instar sunt, e quo omnis haurienda est ætatis notitia. Ita vero ille: Proxime facta est liberalitas præstantissimorum Imperatorum; expungebantur in castris milites laureati. Adhibetur quidam illic magis Dei miles - - solus libero capite, coronamento in manu otioso. - - Murmur tribuno defertur. Statim tribunus: Cur, inquit, tam diversus habitu? Negavit ille sibi cum cæteris licere. Caussas expostulatus: Christianus sum, respondit. Hujus militis factum cum cæteri christiani improbarent, existimantes, eo tam bonam et longam pacem periclitari, contra nititur illud summis laudibus efferens 0123C Tertullianus. Atque in isto loco primum videmus ab eo liberalitatem Imperatorum nuperrime factam commemorari, quos dubito an quis alios fuisse dixerit, quam Severum et Caracallum, utrumque Augustum. At enim in superioribus Caracallum dicebamus dignitate Augusti tum fuisse ornatum, cum Severus iter in Orientem adversus Parthos pararet, quo fere abiit post dimidiam partem Anni CXCVIII. conversam; et postea ostendemus, pacem, quam hic adduci in periculum nonnulli credebant, esse eam, qua fruebantur christiani nondum Severi lege publica exagitati, quam latam esse A. CCII. constat inter omnes. Hunc igitur librum scriptum oportet esse in intervallo eo, quod ab anno sexto Severi ad nonum 0123D effluxit. In quo temporis spatio tres observavi annos Imperatorum liberalitate notatos: primum paulo antequam Severus proficisceretur in Orientem A. CXCVIII.. Alterum annum CCI. cum is militibus suis, propterea quod Caracallum Augustum, Getam Cæsarem, dixerant, Ctesiphontem spoliandam tradidisset; tertium A. CCII. cum Severus et Caracallus iter Aegyptiacum meditarentur. Horum 0124A annorum primum statim hic intelligendum non esse defendo. Etenim disputari potest, utrum hoc gladiatorium munus et congiarium, quod habet Spartianus, idem sit ac illud, quod datum a Severo fuisse populo Herodianus refert (Lib. III. c. 8. ed. Bœc. p. 145.) eo tempore, quo ab Albino victo Romam redierat. Neque enim objici debet id, Spartianum alio loco (in Sev. c. 12.) idem, quod statim post reditum Severus edidit, commemorasse. Namque, ut Spartianum non dicam eadem sæpius tanquam diversa repetere, is quidem eo in loco non loquitur de donativo concesso militibus, sed de eo, quod Severus militibus tantum stipendiorum, quantum nemo Principum, dederit. Quod si igitur idem congiarium uterque respexit, sane intelligitur non idem voluisse 0124B Tertullianum, cum anno demum CXCVIII. a Senatu dignitas Augusti in Caracallum collata. Verum si detur id etiam, aliud congiarium ab Herodiano, a Spartiano aliud intelligi; tamen quod ex hoc primo loco excitavimus, non potest ad locum Tertulliani referri eam ob caussam, quia ipsi de congiario non nisi populo dato editisque spectaculis, Tertulliano autem de re plane alia militibus in castris concessa est dictum. Sed neque illa postrema sententia admittenda est, ut ista liberalitas, finito in Oriente bello, in Syria contigerit A. CCII. post susceptum ab utroque Augusto consulatum. Qui enim ejus rei solus mentionem injicit Aelius Spartianus, datum esse, ait, militibus cumulatius stipendium, quod dubito an donativum dici possit, quale Tertullianus significare 0124C videtur. Ac si vel maxime sint, qui malint in isto loco Spartiani donativum intelligere, eos spero non penitus contempturos sententiam meam, qua liberalitatem a Tertulliano expositam credo eam attingere, de qua Spartianum locutum esse dixi, dum ea referebat, quæ acciderunt post occupatam Ctesiphontem. Quæ ita cum circumspicimus, non omnia solum, si contentio quædam et comparatio fiat, bene se habere, sed explicari etiam egregie alterum posse ex altero animadvertimus. Nam primum isto tempore duos fuisse Augustos neminem præterire potest; erat enim Caracallus jam ante expeditionem Parthicam A. CXCVIII. et nunc a militibus etiam particeps imperii dictus. Deinde donativum militibus datum Spartianus commemorat, 0124D unde illa liberalitas Imperatorum in castris intelligitur. Denique sub initium hujus anni CCI. nondum erat lex quædam a Severo promulgata, quæ omnes a religione christianorum arceret, quorum familiam mox turbatam esse ea apparebit. Sed hoc donativum fuisse sub initium A. CCI. militibus distributum, id vero cum habeat aliquam dubitationem, quomodo calculi subducendi sint, breviter exponemus. Principio velimus animadverti, quod alio quodam loco disputavimus (supra § 16. col. 119. not.) Severum, expleta priori parte anni CXCVIII. in Orientem fuisse profectum. Huic bello adversus Parthos suscepto finem fere imposuit occupata Ctesiphonte. Nam, quod postea demum Dio Cassius Severum refert bis frustra Atram impugnasse; in eo, si recte dixit, Severus non videtur multum temporis consumpsisse,