Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
135
136
DISSERTATIO DE VERA ÆTATE

0135A volumen contra Marcionem, nunc amissum quidem, satis commode potuit; primum enim opusculum, ut ait ipse Tertullianus, demum pleniore postea compositione rescidit, et citari id quidem poterat, cum accuratiori oratione nondum hæc persecutus fuisset. Quam ob rem in isto Hoffmanni argumento vel ea jam tanquam vera sumuntur, quæ plane sunt in controversia, vel relinquntur in medio potius. Quod si illud est, sane ejus argumentum redit in orbem; sin hoc, nostra quidem sententia non est inferior Hoffmanniana. Sed, remota hac difficultate, quæ fraudi nobis esse poterat, scriptæ Scorpiaces ætatem nunc age definiamus.


§ 9.— Scorpiacen A. CCIV. scriptam esse conficitur.

Cum Tertullianus, quæ de martyrii dignitate disputare 0135B in ista Scorpiace volebat, in litteras referret; erant deorum cultores in christianis funditus delendis occupati; quod universum docet argumentum hujus libelli iis hæreticis oppositi, qui, cum fides æstuaret, et Ecclesia de figura rubi exureretur, suscipere propter religionem mala turpe putabant (c. 1.). Hujusmodi mala jam oportet atrocissima fuisse, ut verba Tertulliani ostendunt, quæ in eadem sectione subjicit: Et nunc præsentia rerum est me dius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestiæ christianos probaverunt, etc. Atque hic nullum est dubium, quin intelligenda sit vexatio ea, quæ post Severi edictum exardescebat; siquidem hunc 0135C librum post illum de Fuga in persecutione composuit. Namque Tertullianum nuspiam legimus probantem, quod tales propter religionem calamitates Deum auctorem agnoscant, nisi in isto de Fuga libello, ejusque in primis tertia sectione; qua tamen de re se jam fuisse olim commentatum ait in quarta Scorpiaces sectione. Sed, ut de ætate hujus libri pressius dicam, prorsus eum existimo prodiisse A. CCIV. Ubi primum mihi hoc argumento est, quod, cum Eusebius H. E. VI. c. 2. Ed. Cantabrig. p. 257. calamitates a Severo summa vi christianis illatas esse dixisset, et ita quidem, ut multi jam Antichristi adventum appropinquantem putarent; neque is ipse, neque quis alius scriptorum veterum alia mala litteris consignaverit, præter ea, quæ anno Severi decimo, 0135D sub Læto, Africæ præside, christianis contigerunt, et anno sequenti auctore Aquila, Præside ejusdem provinciæ (Euseb. l. c. c. 3. p. 261.). Nam quod hæc eo anno extiterint, ipse Eusebius docet, qui Origenem tum Catechumenis instituendis præfectum fuisse confirmat, dum Aquila se incremento christianæ religionis ejus asseclas lædendo opponebat, eumque XVIII. annorum fuisse, cum eum XVII. ætatis annum egisse dixisset eo tempore, quo pater ejus Leonides morti traderetur (c. 2. p. 258.), quod factum est anno decimo Severi. Jam siqui tamen pergunt opinari, nostrum libellum scriptum esse A. CCVIII.; dicant mihi tamen, quonam jure ei anno calamitates maximas christianorum possint asserere, quarum nulla tamen apud veteres scriptores exstat memoria? Quo 0136A loco libet admirari tot doctissimorum virorum levitatem, qui, cum semel imbibissent opinionem de Scorpiace libris nostris contra Marcionem posteriore, obliti sunt ejus, quod nihil sit in historia turpius, quam temere credere. Nam si ego duas sententias ferri videam, alteram opinabilem, sed nullo veterum scriptorum testimonio efficiendam, alteram ita comparatam, ut præ se ferat hoc veritatis præsidium; quidni, relicta illa, hanc sequerer? Atqui hoc præsto est argumentum, idque premendum etiam atque etiam, siquidem postea ostenderimus, librum Tertulliani de Pallio esse in annum CCVIII. conjiciendum. Namque in eo (c. I.) gaudeo vos, inquit, Carthaginienses, tam prosperos temporum, cum ita vacat, ac juvat, habitus denotare. Pacis hæc et annonæ otia, ab 0136B imperio et a cœlo bene est. Ubi quo modo Tertullianus potuisset temporis prosperitatem commemorare, aut ad res nullius plane momenti, quales sunt istæ de pallio nugæ, descendere ob pacis otia, si gravissimæ tum fuissent christianorum calamitates, quales eas in Scorpiace depingit? Itaque quam alii fere quinquennio tardius putarunt scriptam Scorpiacen, prius utique prodiisse arbitror, quam istæ, quæ supersunt, adversus Marcionem disputationes, et anno quidem CCIII. aut CCIV.; cujus Eusebium testem rectissimum habemus, qui nusquam id quidem dicit omnino, sed, uti vidimus, quæ dicit, idem fere ostendunt. Ubi mihi quidem magis placet iste posterior annus, propter ludos, quos nuper admodum editos Tertullianus dicit. Quod si quis mavelit editos credere in 0136C decennalibus Severi et Caracalli quinquennalibus, non repugnabo admodum; quoniam id satis est a Spanhemio, viro in his litteris probato sane et maxime nobili, evictum, Pythia alibi quoque quam Delphis, nec in unius Apollinis Pythii honorem, sed Imperatorum etiam acta fuisse. Tamen ego alterum prætulerim propterea, quod ludi Pythii sint in Græcia quovis tertio anno Olympiados editi, ipseque tertius Olympiados CCXLV. annus incidat in annum P. C. N. CCIV. Atque sic nulla vis infertur verbis Tertulliani, quæ quidem, si ii ludi editi Carthagine dicuntur, ubi Carthago ipsa præmio non poterat donari, non satis bene videntur cohærere.


§ 10.— Libri V. qui supersunt adversus Marcionem, quorum primus refertur ad A. CCVII. aut CCVIII. cæteros dubiæ ætatis esse docetur.

0136D

Præter hunc Tertulliani librum supersunt ex iis, qui scripti sunt, cum jam ab orthodoxis degenerasset, adversus Marcionem libri V. quos dubium non est argui Montanisticorum errorum posse. Etenim, si maxime dubia videretur ipsius Tertulliani professio (lib. IV. c. 22.), qua suos dicit et Psychicos