veluti baptismum appellat, statim Montanistam prodit, nisi velimus dicere Origenem quoque et alios, quorum loca habet Dodwellus ?(Dissert. Cyprian. XIII. quæ est de secundo martyrii baptismo, imprimis § 2.)?, qui nunquam accusati Montanismi fuere, propter eam rem Montanistarum addictos societati haberi debere. Denique quod non obscure Tertullianum eodem in loco significare Hoffmannus dicit injuria Montanistas fuisse e societate communis Ecclesiæ proscriptos, cum iis cæterisque christianis unus Deus, unum baptisma, una denique in cœlis Ecclesia, cum cæteris autem hæreticis nulla societas sit (c. 15.), illud certe argumentum opinioni ejus nihil firmamenti affert. Nam Tertullianus de consensu Montanistarum cum orthodoxis in ista doctrina ne verbum quidem habet, sed illam christianorum fidem opponit Caianorum hæresi, hosque spurios esse christianos ex eo docet, quod adempta ipsis cum cæteris christianis communio fuerit. Ac si, quæ ille putat, vera essent, tam se non defenderet Tertull. ab injuria Montanistis illata, ut potius se Montanistasque hæreticos esse fuisset confessus. Nam in illo ipso capite 15. hæreticos ait extraneos (h. e. non christianos) testari ipsam ademptionem communicationis. Igitur si Tertullianus significasset in hoc loco, orthodoxos ex Ecclesia projecisse Montanistas, se certe suosque hæreticos dixisset, quod prorsus abhorret. Atque hic alii occurramus necesse est difficultati propositæ ab Allixio adversus receptam de doctrina in hoc libro regnante sententiam (Diss. de Tertulliani vita et scriptis, c. 4, p. 33.) qui suspicari nos posse dicit, Tertulliani mentem jam tum ad Montani disciplinam inclinatam fuisse, quod et christiani pisciculi et Christus Piscis (ΙΧΘΥΣ) dictus ab eo fuerit, quæ nomina essent hausta e libris sybillinis, ab aliquo Montanista vel ipso etiam Montano exaratis; et c. 20. aliquam charismatum mentionem injecerit, quod Montanismum redolere videretur, imprimis cum conferuntur ea cum iis quæ sunt c. 29. libri de Spectaculis tradita. Sed bene ille fecit, quod hanc ipsam suspicionem non nimis subtilem et acutam putaverit. Nam etsi dederimus esse etiam eos libros, qui nunc sub nomine Sibyllinorum jactantur, vel a Montano vel ab aliquo ejus discipulo confictos, quos tamen magis vellem Gnostico cuidam asserere, Tertullianum etiam inde hoc nomen Piscis Christo datum hausisse; tamen ex eo argumento non magis suspectus Montanismi Tertullianus haberi posset, cum hunc composuisset librum, quam Justinus martyr, Clemens Alexandrinus, Origenes, aliique, qui sæpius libros quosdam sibyllinos ad testimonium citant. Atque si isti libri generatim exstiterunt ipso hoc tempore, quis est qui possit præstare non fuisse eos postea adulteratos, ut eam, quam nunc habent, formam receperint? Quod est verendum imprimis in acrostichide libri octavi: Ιησοῦς Χρίστος Θεοῦ υἱὸς σώτηρ, unde ipsum hoc ἰχθύος cognomen sumptum vulgus existimat. Neque enim illa prius est a quoquam veterum proposita, quam a Constantino M. (in oratione ad Sanctorum cætum, c. 18.) cui, vel ex eo, quod Virgilium cecinisse de Jesu Christi nativitate dicat (c. 19, seqq.), patet, quam nullo negotio verba dari ab hominibus religionem fingentibus potuerint. Atque
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/91
Appearance