Commentat. de Montanistis sæc. 2. vulgo creditis hæreticis, Gedani. 1751. § 19.). Quam ob rem exponamus oportet illud, quod nos commoveat, ut de libro nostro magis in honestiorem, quam pejorem partem pronuntiandum esse putemus. Hujus judicii duplex est caussa. Primum cum quæstionem tractat de iis, quibus jus sit baptismi conferendi (c. 17.) illam potestatem summum habere ait sacerdotem, qui est Episcopus, dehinc Presbyteros et Diaconos, non tamen sine Episcopi auctoritate propter Ecclesiæ honorem. Alioquin etiam, pergit, laicis jus est,—sed cum ea majoribus competant, ne sibi assumant dicatum Episcopis officium Episcopatus. Unde hæc consequuntur, Tertullianum librum nostrum scripsisse tum, cum versaretur in aliquo cœtu sacro, qui et Episcopos summos esse putabat rerum sacrarum moderatores, et laicis non nisi summa in necessitate versantibus jus concedebat aliquem sacro lavacro abluendi. Sed in Montanistarum conventiculis longe alia videtur consuetudo obtinuisse. Nam etsi non negem, iis etiam suos et Presbyteros fuisse et Diaconos, tamen alium in eorum doctoribus collocandis ordinem observatum fuisse, testis est Hieronymus (Epistola ad Marcellam, quæ est 27. edit. Jo. Martianæi, tom. IV. part. II. p. 65.): qui apud nos, inquit, Apostolorum locum Episcopi tenent, apud eos Episcopus tertius est. Habent enim primos de Pepuza Patriarchas, secundos quos appellant Cenonas, atque ita in tertium, i. e., pene ultimum locum Episcopi devolvuntur. Quam si quis dicere velit consuetudinem Montanistarum ab Hieronymo fictam esse, vel Tertulliani ævo recentiorem, neque quid movere Hieronymum potuisset video, ut talia fingeret, quæ magno crimini dari Montanistis non poterant, neque abhorret aliquo modo, qui ipsi se suis vel doctrinis vel institutis a communi Ecclesia sejunxerant, eos etiam ordinem sacerdotum diversum a communi consuetudine constituisse, præsertim cum jam ipse Montanus Pepuzam Phrygiæ oppidum Hierosolymam appellasset (V. Eusebii Hist. Ecclesiasticam, lib. V. c. 18.). Atque ecce mihi quantum in nostro libello honorem Episcopis asserat, cum omnem tingendi aqua sacra potestatem ab iis deducat, et ipsius Ecclesiæ honorem cum horum dignitate conjunctissimum tradat. Sed in libro de Pudicitia, tam vehementi illo in consuetudinem orthodoxæ Ecclesiæ, quam salse, obsecro, perstringit (c. 1.) Pontificem scilicet maximum Episcopumque Episcoporum, ejusque edictum peremptorium! quam nihil dat tanto viro, ut ait hic, a quo dignitas Ecclesiæ pendebat! Ac si quis putat, quod ego non diffiteor, Tertultianum in illo libro magnam animi permotionem ad caussam attulisse, alium dabo e libro de Exhortatione castitatis haud dubie Montanistico locum, qui longe majorem, ut mihi vid tur, laicis tribuit baptismi conferendi licentiam, quam eam, qualem nostro in libro defenderat, ut jam video magnum virum, quem honoris caussa nuncupo, Justum Henningium Bœhmerum acute monuisse (Diss. IX. Juris Ecclesiast. antiqui, § 5.). Ubi cum neque sacerdotibus V. T. neque christianæ Ecclesiæ sacerdotibus repetitas permissas esse nuptias Tertullianus dixisset, neque illas ait suscipi a laicis debere, quoniam et ipsi sacerdotes a Christo constituti fuissent, quare illi etiam offerendi tingendique haberent potestatem et sacerdotes sibi soli essent. Quod tametsi non dicat fieri debere, nisi ubi non sit ecclesiastici ordinis consessus, tamen neque mentionem auctoritatis Episcoporum vel cæterorum doctorum publicorum injicit, ut fit in nostro libro, neque hanc laicorum potestatem ex officiorum jurisque vicissitudine, ut hic, deducit, sed plane ex mystico omnium christianorum sacerdotio; unde magna, ni fallor, duci suspicio potest, aliam plane disciplinam Tertulliani, scribentis hos erroribus Montani infectos libros fuisse, quam ejus, cum animum ad nostrum scribendum adjungeret. Atque ut illud magis confirmem proponam hic aliquam conjecturam meam, non quasi ipse me putarem errare in ea non posse, sed ut offeram iis quorum hac de re potest esse judicium, quod videant, valeatne quidquam ad caussam nostram viris doctis probandam. Nempe c. 17 libri nostri confutat Tertullianus argumentum illud, quod, quibuscum pugnabat, homines solebant ex actis quibusdam Pauli sumere, ut feminis potestatem publice docendi vindicarent. Hæc ego Pauli Acta si, quænam fuerint quemque auctorem habuerint, ostendere potuero, tum mihi quidem Tertullianus vix videtur ea spernere potuisse, si hunc de baptismo librum jam disciplinæ Montanistarum deditus scripsisset. Atque hæc ego Acta ea fuisse suspicor, quæ apud veteres sub nomine Actorum Pauli et Theclæ exstitisse novimus, non quidem eo habitu ac forma, qualem habent edita illa a Jo. Ernesto Grabio (In spicilegio Ss. Patrum et Hæreticorum, tom. I. sec. 1. p. 95. sq.), sunt enim hæc haud dubie temporibus prodeuntibus adulterata: sed sunt in illis tamen Grabianis quædam quasi venæ aut fragmenta eorum Theclæ Actorum, quæ veteribus celebrata fuerunt, veluti p. 115. is locus, ubi Paulus Theclæ potestatem imponit doctrinam Christi aliis publice tradendi. Quæ ipsa res, opinor, ostendit, Tertullianum in loco excitato hæc Acta Theclæ habuisse ob oculos posita propterea, quod mentionem injicit scripti cujusdam commentitii, quod Pauli apostoli nomen mentiebatur, in quo concessa erat feminis hæc docendi licentia; id quod magis postea confirmabimus. Sed si quæratur quis fuerit is qui sub Pauli apostoli nomine finxerit hæc acta spuria, tum ego nullus dubito Leucium hæreticum, quem vulgo Manichæum non recte putant, horum Actorum, quæ Tertullianus affert, scriptorem extitisse. Cur ita censeam breviter exponendum videtur. Primum negari non potest Leucium ut aliorum Apostolorum, sic etiam Pauli quædam Acta finxisse, quod Photius testatur (In Bibliotheca, sect. 114. p. m. 156.), qui talia sæpius tractaverat. Deinde Leucium non Manichæorum, sed Docetarum vel Encratitarum disciplinæ
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/93
Appearance