Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
163
164
DISSERTATIO DE VERA ÆTATE


0163A confecerat, cum alii se generi disputationum adversus hæreticos dederet. Namque horum doctrinas libris statim sibi subjectis Tertullianum exagitasse, non abhorret a vero, quoniam ipsi hi libri eamdem fere ætatem magna sub Severo calamitate christianorum paulo posteriorem produnt; et si quis conjecturæ dandus est locus, non inepte quis Tertullianum concentum cum vera Ecclesia suum in rebus ad fidem pertinentibus ipsis his doctrinis adversus hæreticos defendendis confirmare voluisse diceret. Ac in his libris nulla videtur antiquior disputatio illa quæ est adversus Praxeam; nam et videtur paulo ante librum contra Valentinianos conscripta, nusquam enim in hoc Antipraxea, quamvis sæpenumero Valentinianos commemoret, ad librum Valentinianis oppositum provocat, 0163B quem morem alias, id quod omnibus ipsum legentibus constat, tenere solet Tertullianus; et quod videtur ad ea, quæ diximus, confirmanda accommodatius, Praxeas is erat hæreticus, quem Montanistæ sibi longe molestissimum putare debebant, quoniam is ipse, præterquam quod errorem doctrinæ de Triade sanctissima adversum disseminaverat, persuaserat etiam Pontifici Romano, quem viri docti satis bene Victorem fuisse existimant, ut jam paratam Montanistis pacem refringeret (vid. c. 1.). Neque ergo difficile est credere, initium disputationum suarum Tertullianum a velitatione cum Praxea fecisse. Quam nemo negabit a Tertulliano Montanista fuisse susceptam; ipsum enim nomen Psychicorum (c. 1), ipse Paracletus, in quo se melius de veritate mysterii de summa maxima Triade edoctum profitetur (c. 2. 0163C c. 8, etc.), ipsa denique professio agnitionem Paracleti et defensionem sejunxisse se a Psychicis, ponunt illud supra omnem dubitationem. Sed de ipsa hujus libri ætate nos non audemus asseveranter pronuntiare, quamvis, si ista adversus Praxeam disputatio prima est inter concertationes cum hæreticis, atque hæ secutæ sunt statim libros orthodoxæ Ecclesiæ oppositos, anno fere CCIV. aut V. assignari non male possit. Hanc excepisse librum adversus Hermogenem non dubitarim dicere, est enim iste antiquior libro de Anima et illo adversus Valentinianos, ut postea docebitur, qui cum compositi sint fere transactis furoribus Severianis, eidem cum Antipraxea anno tribuendus videtur noster libellus, 0163D quem a Montanista Tertulliano profectum esse peracerba in repetitas ab Hermogene nuptias oratio (c. 1.) non obscure declarat. Huic veluti appendicem adjecit, quod initium libri et multa alia loca docent, librum de Anima refertum somniis innumerabilibus, qui habet haud dubias Montanismi notas; sed fueritne eodem fere cum libro adversus Hermogenem anno, an post annum demum CCVIII. scriptus, illud vero cadere in disceptationem potest. Nam c. 2. Inesse, ait, nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter jam et Marcioni ostendimus; quæ disputatio in libro, qui 0164A exstat, adversus Marcionem secundo, c. 6., occurrit; sed potest etiam a Tertulliano unus librorum contra Marcionem deperditorum intelligi. Si illud statueris, erit de Anima scriptio posterior anno CCVIII.; sin hoc, potest etiam ante illum annum collocari. Quarum sententiarum mihi magis posterior probatur: nam ut appendices librorum, qualis est noster libellus, magis moris est statim, non longo post tempore, iis subjicere, sic et eodem modo in Scorpiace amissos jam libros adversus Marcionem excitat, et erit ordo librorum Tertulliani, si ista admittatur sententia, multo concinnior. Etenim in ista Scorpiace, quam probavimus anno CCIV. scriptam fuisse, hæreticos, Gnosticos et Valentinianos queritur impugnare supplicia sponte a christianis propter religionem suscepta (c. 1. 0164B c. 4. 3.). Sed in libro de Anima, c. 55., multa disputat de gloria martyrum, et huic libro, ut postea apparebit, statim subjecit adversus Valentinianos librum, in quo, c. 30. init., impugnatam ait a Valentinianis martyrii necessitatem. Itaque satis videtur veritati consentaneum, nostrum de Anima et adversus Valentinianos librum non multo post Scorpiacen anno fere CCV. fuisse conscriptum.


§ 6.— Libri adversus Valentinianos et de Præscriptionibus, Carne Christi et Resurrectione, post ann. 203 scripti.

Ordo igitur librorum postulat, ut nunc de hac Valentinianorum reprehensione dicamus. Et vero illa defectione 0164C Tertulliani ad Montanistas inferior: quod quidem dicta huic disputationi aspersa non planissime docent; nihil est enim in hoc libello doctrinarum, quod non potuisset etiam ab orthodoxo proficisci; sed tamen id apparet dupliciter. Primum quod jam se dicat, c. 16., extrem., cum Hermogene de eodem atque cum Valentinianis argumento congressum fuisse, quæ Antihermogeniana disputatio est a nobis modo Montanistico scriptori asserta; deinde quod vehementer optat, c. 5. extr., ut sibi daretur assequi Proculum in omni opere, quem et virginis senectæ et christianæ eloquentiæ dignitatem appellat. Hunc Proculum ego non dubito Proculum illum Montanistam fuisse, cujus exstat apud Eusebium, l. VI. H. E. c. 20. memoria, cum propter laudem virginitatis ejus, quam 0164D tanquam præclaram in eo virtutem Tertullianus collaudat, tum propterea, quod ipsum nostrum nuncupat, distinctum hoc nomine ab iis quos modo laudaverat, Justino Martyre, Miltiade (Ecclesiarum sophista, ut ait forte incensus odio hujus viri, qui ((ut refert Eusebius, l. c. lib. V. 17.)) etiam se Montanistis opposuerat), atque Irenæo, scriptoribus orthodoxæ Ecclesiæ. Sed ipsam hujus libri ætatem si quis subtilius percunctatur, satis videtur consentaneum dicere, eum esse non ita multo post sopitam quodam modo crudelitatem in christianos exaratum. Nam et confessionem veritatis christianæ sub potestatibus istius sæculi et apud tribunalia præsidum (quam urget c. 30.) defendere non admodum necesse erat, nisi tum vel ipsum illud calamitosum tempus, vel