ejus viva memoria exstitisset, et est, ut modo dicebamus, hic liber eodem fere cum Scorpiace tempore scriptus postquam furor Severi restinctus fuerat, ut historia hujus temporis docet. Itaque placet ad librum de Præscriptionibus hæreticorum progredi, quem huic subjicere non dubitamus; quidquid etiam in contrariam partem Tillemontius (L. c. part. III. p. 203. et not. 6. in Tertullian. p. 656.) et Whistonus (In scripto: The true origin of the Sabellian and Athanasian Doctrines of the Trinity, p. 3. sq.) disputaverint. Nam libro I. adversus Marcionem, c. 1., se aliquando exaraturum promittit disputationem de Præscriptione adversus hæreticos, e quo hoc necessaria conclusione elicitur, demum post annum CCVIII. nostrum librum luci fuisse expositum. Atque illud ipsum, neque tempore eo, quo librum nostrum perscriberet, vacuum a Montanistarum erroribus fuisse animum Tertulliani clarissime ostendit, ut non dicam horum errorum vestigia non obscura esse in hoc libro, veluti c. 40., ubi, cum doceat, etiam malignum genium æmulari institutiones divinas: quid quod, inquit, et summum Pontificem in unis nuptiis statuit, habet et virgines, habet et continentes; et quæ sunt generis ejusdem. Sed age aperiamus ea capita, unde omnis ad hanc caussam disputatio ab iis qui contra sentiunt ducitur. Ac primum aiunt, locum a nobis e libro adversus Marcionem excitatum significare etiam posse librum jam scriptum; Wisthonus etiam aliud exemplum ponit hujus loquendi modi, nec necessarium in re omnibus nota, nec ullo modo aptum, e lib. V. c. 19. Sed illud defendi non satis potest. Nam quotiescumque Tertullianus aliquem librum jam a se compositum profert, nunquam futurum adhibet loquendi genus, sed ubivis præteritum, atque eodem, opinor, modo præteriti temporis flexionem usurpaturus fuisset Tertullianus, ut fecit de hoc libro alibi (In libro de Carne. Christi, c. 2.), si illum jam a se compositum voluisset dicere. Neque vero illud minus est contortum, cum locum ex Antimarcione Tillemontius putat remanere potuisse e libris iis, quos ante hoc, quod exstat, opus adversus Marcionem jam contra eum scripserat. Nam et illud mera conjectura est nullo modo probabilis propterea, quod Tertullianus, cum se ad scribendos nostros adversus Marcionem libros accingeret, unam illi oppositam disputationem rescissam, alteram amissam confirmat; et istud argumentum Tillemontii in se etiam ineptum est. Quod vero dicit librum de Carne Christi esse priorem libris nostris adversus Marcionem, hunc vero posteriorem libro de hæreticorum Præscriptione, ea non conor attingere; est enim ea de re satis supra disputatum, unde intelligatur, primum nostrum librum Antimarcionis, de quo hic quærimus, non esse cum cæteris editum, nec ullo modo illo de Carne Christi posteriorem. Sed in fine libri de Præscriptione Tertullianus: nunc quidem generaliter, inquit, actum est a nobis adversus hæreses omnes, certis et justis et necessariis præscriptionibus repellendas a collatione Scripturarum. De reliquo... etiam specialiter quibusdam respondebimus. Audio. Quid ergo est? omnes sunt Tertulliani adversus hæreticos libri posteriores eo qui est de Præscriptione? At istum locum Tertullianus, ut mihi videtur, non recte cepit. Nam in eo loco non generatim in hoc libro Tertullianus ait se hæreticos confutasse, sed addit, se id fecisse universe certis et justis et necessariis præscriptionibus. Itaque in aliis libris non se pollicetur separatim confutaturum hæreticorum singulorum doctrinam, sed ostensurum se, singulos etiam hæreticos eorumque scita, ætate doctrinis recte sentientium cedere. At denuo Whistonus, l. c. p. 4: Antiquior est is de Præscriptione Commentarius Apologetico Tertulliani. Quamobrem obsecro? Expedite, inquit in Apolog. c. 47., præscribimus adulteris nostris, illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Acutum vero hominem, qui cum de præscriptione audit, etiam librum super ea re scriptum videt! Et ea quidem oppugnatio ad ætatem hujus libri magis pertinebat; cætera, quibus se adactos eo dicunt, ut hunc librum e numero Montanisticorum proscriberent, hæc sunt: Primum Whistonus adjectum libro nostro libellum, qui hæreticos ortos in familia christianorum recenset, objicit, in quo planissime οἱ κατά φρύγας hæretici condemnantur; quod esset argumentum nullo modo eludendum, si, quod probandum suscipit Whistonus, hic libellus vindicari Tertulliano posset. Sed quid pro sententia hodie a viris doctis prorsus profligata disputet, audiamus tamen. Idem est, ait, in hoc, quod in scriptis Tertulliani, dicendi genus. Quomodo tandem? Græca sæpius verba libellus latinis miscet; loquitur eo modo, quo Africani solent, horrido illo et pene barbaro; acutis persequitur hæreticos conclusiunculis; multa etiam ex Irenæo sumit; denique hæreticos narrat a Tertulliano commemoratos, etiam eos, quos unus ille habet, veluti Ebionem et Praxeam. At si, qui hunc libellum scripsit, Afer genere fuit, vel Tertullianum descripsit? Nihil ad hæc Whistonus. Progrediamur ergo. Clarissime Augustinus de Hæres. n. 86.: Tertullianus transiit ad Phrygas, quos antea destruxerat. Ubinam tandem? Nusquam, ait Wisthonus, tam ample quam in hac appendice. Certe audiam, unde hæc Wisthonus didicerit. Hieronymus adversus Luciferianos ex hoc, de quo quærimus, libello, multa, tanquam ex antiquo scripto sumit, itemque Epiphanius. Sit ita sane, descripserint igitur multa. Ergo hic libellus magnam habet antiquitatem. Habet profecto, etiam Tertulliano forte æqualem; an eum etiam parentem habeat, id nondum video a Whistono planum his testimoniis factum. Deinde, abhorrere arbitrantur quod Tertullianus separatus a communi Ecclesia scripserit librum tam bellum, tam fortem ad exagitandos omnes, qui se erroribus ab Ecclesia separassent: ac, etiamsi tanta vis insit veritati, ut etiam invitis se conspiciendam defendendamque præbeat, ipse quoque Tertullianus sæpius in libris haud dubie in Montanismo conscriptis præscriptioni adversus hæreticos insistat,
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/99
Appearance