Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
199
200
TERTULLIANI

0199A illum simul et totum esse, et non totum; quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum; et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim: si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem qui semper sit, non fieri, sed esse illum in ævum ævorum. Igitur non de semetipso fecisse illum qui non ejus fuerit conditionis, ut de semetipso facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere. Igitur omnia bona, omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum conditionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta; utique non ex arbitrio, 0199B nec ex voluntate: quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio.


Caput III.

Adjicit et aliud: Deum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum. Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino. Hanc conjecturam ejus jam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intelligentes adjecisse duxi, ut sciant, cætera quoque argumenta tam intelligi quam revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et 0199C in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio. Deus substantiæ ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiæ, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio. Nam ex quo esse cœperunt 0200A in quæ potestas Domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est Dominus: quia et pater Deus est, et judex Deus est; non tamen ideo pater et judex semper, quia Deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret. Sic et Dominus non ante ea quorum Dominus existeret, sed Dominus tantum futurus quandoque, sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum; ita et Dominus per ea, quæ sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes. Naviter Scriptura nobis patrocinatur, quæ utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam Deus quidem quod erat semper, statim nominat: 0200B In principio fecit Deus cœlum et terram. Ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, Deus solummodo ponit: Et dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus, et nusquam adhuc Dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur. Tunc etiam Dominus nomen adjunxit: Et accepit Deus Dominus hominem quem finxit. Et præcipit Dominus Deus. Ac exinde Dominus qui retro Deus tantum, ex quo habuit cujus esset. Nam Deus sibi erat; rebus autem tunc Deus, cum et Dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse. Adjiciam et ego propter non 0200C intelligentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem epinœmata illius retorquebo adversus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quæ originem non habendo, non habuit auctorem,