Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen: nam et in græco principii vocabulum, quod est ΑΡΧΗ, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit principatum. Unde et ΑΡΧΟΝΤΑΣ dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem, principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate Deus fecit cœlum et terram.
Caput XX.
Sed ut nihil aliud significet græca vox, quam principium, et principium nihil aliud capiat, quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere, quæ dicit: Dominus condidit me initium viarum suarum in opera sua. Si enim per Sophiam Dei omnia facta sunt; et cœlum ergo et terram Deus faciens in principio, id est initio, in Sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita Scriptura inscripsisset: In principio Deus fecit, sed ex principio. Non enim in materia, sed ex materia fecisset. De Sophia autem potuit dici, in principio. In Sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo jam fecerat; quoniam etsi ex materia facturus fuisset, ante in Sophia cogitando et disponendo jam fecerat. Quoniam etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima Sophiæ fit operatio de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem Scripturæ mihi vindico, quod et Deus qui fecit, et ea quæ fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia: qui facit, et quod fit, et ex quo fit; tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione: persona factoris, species facti, forma materiæ. Si materia non edetur, ubi et opera et operator edentur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. Denique Evangelium ut supplementum instrumenti veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur: In principio erat sermo, in quo principio scilicet Deus fecit cœlum et terram. Et sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Omnia per ipsum facta sunt, et sine illo factum est nihil (Joan. I, 1). Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est Deus: et facta, id est omnia: et per quem, id est sermo; nonne et unde omnia facta essent a Deo per sermonem, exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit Scriptura profiteri, Et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur si fuisset.
Caput XXI.
Ergo, inquis, si tu ideo præjudicas ex nihilo facta omnia, quia non sit manifeste relatum de materia præcedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum. Plane retorqueri quædam facile possunt: non statim et ex æquo admitti, ubi diversitas caussæ est. Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent. Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum. Dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur unde