quodammodo mundum; dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunæ temperavit, et cœlum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia fœcunditate dotavit: sed primo esse ei contulit; dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Isaias: Non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari (Is. XLV, 18). Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis. Rudis quidem, hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa. Invisibilis vero, ut adhuc aquis, tamquam munimento genitalis humoris, obducta: qua forma, etiam adfinis ejus caro nostra producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terræ, et omnes qui habitant in illa. Ipse super maria fundavit eam, et super flumina præparavit eam (Ps. XXIII, 1, 2). Segregatis enim aquis in cavationem sinuum, emicantior facta est arida, quæ antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente Deo: Congregetur aqua in congregationem unam, et videatur arida. Videatur inquit, non, fiat. Jam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit Deus aridam terram, non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta, desinit rudis haberi, cum pronuntiat Deus: Fruticet terra herbam fœni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem. Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia, et repentia, et bestias terræ secundum genus. Implevit igitur ordinem suum Scriptura divina. Quam enim prædixit invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam fœni herbam, et ex illa decerpam lignum fructuosum; et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam: terra vero, hæc, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit, de qua manifestissime Isaias: Hæc dicit Dominus qui fecit cœlum (Is. XLV, 18). Iste Deus qui demonstravit terram, et fecit illam. Certe eamdem demonstravit. quam et fecit. Quomodo demonstravit? Utique dicendo: Videatur arida. Quare videri jubet, nisi quia retro non videbatur? ut si quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc quam incolimus, eamdem et factam esse a Deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem, quam quæ et facta et ostensa est; atque ita, terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam Deus cum cœlo separavit.
Caput XXX.
Sic et sequentia conjecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebræ super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur (Gen. I, 2); quasi et hæ confusæ substantiæ, massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum Dei, aquas, nihil confusum, nec in confusione incertum æstimari facit tam divisa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem, demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique, ut materia quæ informis