Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
233
234
LIBER ADVERSUS HERMOGENEM.

0233A suas et translationes: sit et comprehensibilis, ut quæ fabricatur, inquis, a Deo, quia et convertibilis, et demutabilis, et dispartibilis. Demutationes enim ejus, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei usus es, præscribens Deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit æternus et manens in ævum, ac per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem æternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus. In æternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones æternitatis. Aeque cum dicis: Partes autem ejus omnia simul ex omnibus 0233B habent, ut ex partibus totum dignoscatur: utique eas partes intelligi vis, quæ ex illa prolatæ sunt, quæ hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quæ hodie videntur, aliter habeant quam pristina fuerunt?


Caput XL.

Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus: et vis meliora deteriorum exemplarium ferre. Confusa res erat, nunc vero composita est: et vis ex compositis incomposita præberi. Nulla res speculum alterius rei, id est non coæqualis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac exstructione mundi, dispositæ jam et comptæ, informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, 0233C quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiæ? Cum ornamenti nomine sit penes Græcos mundus, quomodo inornatæ materiæ imaginem 0234A refert, ut dicas totum ejus partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatum. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quæ nec partes materiæ appellari convenit, cum a forma ejus ex mutatione divisa recesserunt.


Caput XLI.

Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus, et confusus, et turbulentus fuit materiæ motus. Sic enim et ollæ undique ebullientis similitudinem apponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere. Igitur, subjacens materia æqualis momenti 0234B habens motum, neque ad bonum, neque ad malum plurimum vergit. Si æqualis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus; scilicet, qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et præceps, mediæ, quod aiunt, aginæ æquilibrato impetu ferebatur. Hæc, inquies, non est, hæc turbulentia et passivitas non est; sed moderatio, et modestia, et justitia motationis neutram in partem inclinantis. Plane, si huc et illuc, aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis, et inæqualitatis, et turbulentiæ denotari mereretur. Porro, si neque ad bonum, neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam 0234C determinabilem adpareat, cujus motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat,