et hoc nomine ab utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiæ in neutrum eorum fuisse propensum: materia enim quæ in loco erat, neque huc neque illuc devergens, in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo, corporalia ea facis, faciendo localia; quia quæ locum habent, prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent, nisi in corpore, cum corpori accidunt. Ad bonum autem et malum non devergente materia, ut aut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum, erras, si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca assignas. Loca autem assignas, cum materiæ motum ab utraque regione suspendis.
Caput XLII.
Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. At ego colligam singula, et conferam. Inconditum adseveras motum materiæ, eamque adjicis sectari informitatem: dehinc alibi, desiderare componi a Deo. Desiderat formationem quæ sectatur informitatem, aut sectatur informitatem quæ desiderat formationem? Non vis videri Deum æquari materiæ, et subjicis habere illam cum Deo communionem. Impossibile enim, inquis, non habentem illam commune aliquid cum Deo, ornari eam ab ipso. Atquin, si commune aliquid habebat cum Deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet Dei per communionem. Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis et semper moventur. Quid minus materiæ quam Deo adscribis? Totum consortium divinitatis hoc erit, libertas et æternitas motus. Sed Deus composite, materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde libero et æterno. Atquin plus materiæ das, cui licuit sic moveri quomodo Deo non licuit.
Caput XLIII.
De motu et illud notaverim. Nam, secundum ollæ similitudinem, sic erat, inquis, materiæ motus, antequam disponeretur, concretus, inquietus, inapprehensibilis, præ nimietate certaminis. Dehinc subjicis: Stetit autem in Dei compositionem, et inapprehensibilem habuit conditum motum, præ tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiæ quoties cadas, accipe. Supra dicis: Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec Deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti. Horum immemor, postea infers: At ubi accepit compositionem a Deo et ornata est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est; Et si per compositionem Dei cessavit a natura mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.
Caput XLIV.
Sed et qualiter operatum facias Deum, sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis, sed tamen et a prophetis. Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos. At tu: Non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et appropinquans ei, sicut facit qui decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo appropinquans. Quid simile Deus fabricans mundum, et decor vulnerans animum, aut magnes adtrahens ferrum? Nam etsi apparuit Deus materiæ, sed non vulneravit illam, quod decor animam: et si adpropinquavit, sed non cohæsit illi, quod magnes ferro. Puta nunc exempla tua competere. Certe, si apparendo et appropinquando materiæ, fecit ex illa Deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo appropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi, nec adpropinquaverat. Et cui credibile est, Deum non apparuisse materiæ? vel qua consubstantiali suæ per æternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse, et ubique apparere? cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem (Dan., III). Quantus hic locus, in