facere similitudinem omnium quæ sunt in cœlo, et in terra, et in aquis, et simul jussit ut serpentis ænei effigiem efformarent, et Cherubim et Seraphim aurea in arcæ figuratum exemplum (3), ubi dicit imagines solius idololatriæ caussa prohiberi. Sic et talionis legem ideo datam dicit, ut commissio injuriæ metu vicis statim occursuræ repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis.
Ridebant hæretici et aspernabantur quæ in Veteri Testamento abjectiora videbantur, cujusmodi sunt cruenta sacrificia (4), ablutionum negotiosæ scrupulositates et ciborum delectus. Hæc autem omnia a Deo fuerunt præstituta, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu...: ut nihil de arcanis attingam significantiis, legis spiritualis scilicet et propheticæ, et in omnibus pene argumentis figuratæ (5). «Si lex, scribit, aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia, quæ aliquando benedicta sunt, consilium exercendæ continentiæ intellige, et frænos impositos illi gulæ agnosce, quæ, cum panem ederet angelorum cucumeres, et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulæ, libidini scilicet atque luxuriæ prospectum...: proinde ut et pecuniæ ardor restingueretur ex parte, de qua victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur..., sacrificiorum quoque onera, et operationum, et ablutionum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat...; sed illam Dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suæ voluit adstringere, quibus superstitio sæculi agebatur, ut ab ea avocaret illos (6). Sed in ipsis commerciis vitæ et conversationis humanæ domi ac foris, ad usque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu... Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum prophetas ordinavit, docentes Deo digna, auferre nequitias de anima, exquirere judicium, et cætera, quæ religionis essentiam et perfectionem in virtute et bonis operibus locatam evincunt. Longius progreditur in hac exponenda doctrina, et in lege præceptam probat caritatem, et injuriarum veniam, reservata Deo vindicta, quæ necessaria est, ut scelesti homines in ordine contineantur (7). Addit Christum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat. Denique hanc circa fidem regulam tradit (8), nihil temere credendum, temere porro credi, quodcumque sine originis agnitione creditur. Lumper.
Liber Primus.
Argumentum.
Cum prius opusculum suum Adversus Marcionem pleniore postea compositione rescidisset Tertulianus, et eam frater quidam deinde apostata mendosissimum exhibuisset, necessitas illi facta est emandationis, et innovationis occasio aliquid adjicere persuasit; unde in quinque libros opus istud excrevit, quorum primi libri argumentum hic damus.
I. In primis itaque post invectivam in Marcionem Ponticum, quod nuptias abstulerit, Evangelia corroserit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei amiserit; jam destinandum hæreticum docet; quia, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat; sicuti latius libro De Præscriptionibus Adversus Hæreticos sustinuerit.
II. Deinde, duos deos illum adtulisse; Creatorem, id est nostrum; et suum ac cerdonis informatoris sui; illum malum, hujus vero bonum.
III. Verum, Christianam veritatem districte pronuntiasse: Deum, si unus non sit, non esse, eo quod summus magnus sit, cui nihil adæquari possit.
IV. Non posse etiam duo summa magna, etiam distincta suis finibus consistere.
V. Si enim duo summa magna, etiam plura admitti debere, cum Valentino, qui usque ad triginta æonum fœtus, examen divinitatis effudit.
VI. Atque adeo, non modo duo pares, sed nec dispares deos posse constitui.
VII. Neque vero illi patrocinari nomen Dei, etiam aliis permissum in Scripturis; quia idcirco eis non competit possessio summi magni.
VIII. Porro hæresin Marcionistarum vel inde probari, quod novum Deum faciant, cum verus Deus æternus sit.
IX. Idque, etiamsi solum agnitione novum dicant, quod Deus ignotus esse non potuerit, neque incertus.
X. Sed a primordio semper agnitus; quippe quem anima et conscientia, etiam ethnica, noverit.
XI. Proinde, cum Dei sint omnia, si nihil creavit, deum non esse quem Marcion statuit.
XII. Ut autem illum deum esse confiteri possemus, sine caussa tamen esse eum deberemus argumentari, qui rem non haberet, cum res caussa sit ut sit aliquid.
XIII. Neque vero opus esse parum dignum Deo mundum; ipsis testimoniis philosophorum probat.
XIV. Imo etiam minutiora animalia aut juvare aut lædere; et nec aquam Dei creatoris reprobari a deo Marcionis, qua suos abluit: nec oleum, quo suos unguit: nec panem, quo ipsum corpus suum repræsentat (hoc est præsens ostendit) in sacramentis.
XV. Deinde addit, deo Marcionis non esse suum