invenitur, fortasse an non provocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. Cum vero duo dii proponuntur, communis est illis status principalis. Quod enim Deus est ambo sunt; innati, infecti, æterni. Hic erit status principalis. Cætera viderit Marcion, si in diversitate disposuit; posteriora enim sunt in retractatu: imo nec admittentur, si de principali statu constet. Porro constat quia dii ambo, et ita de quorum statu constat communem esse, cum sub eo ad probationem devocantur; si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt, cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum non esse qui fit hodie incertus, quia retro ignotus: quando quem constat esse, ex hoc ipso constat quod numquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.
Caput X.
Siquidem a primordio rerum, conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut Deus cognosceretur. Nec enim si aliquando posterior Moses primus videtur in templo literarum suarum Deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur; cum totus Mosis stylus notitiam Creatoris non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Mose recensendam. Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint, quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Mosis libris debent. Ante anima, quam prophetia. Animæ enim a primordio conscientia Dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis, et in Syris et in Ponticis. Judæorum enim Deum, dicunt animæ Deum. Noli, barbare hæretice, priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius familiæ Deus fuisset Creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Numquam Deus latebit, numquam Deus deerit: semper intelligetur, semper audietur; etiam videbitur quomodo volet. Habet Deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et Deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.
Caput XI.
Et merito, inquiunt; quis enim non tam suis notus est, quam extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim, ut aliquid extraneum Deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset? quia Dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere: vel ne statim audiret a nobis: Quid ergo illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cujus nihil probatur. Sicut enim Creator, ex hoc et Deus, et indubitatus Deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi; ita et alius idcirco non deus, quia omnia non ejus, ideoque et extranea. Denique, si universitas Creatoris est, jam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicujus divinitati in creaturis, plane falsæ vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum, cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et sæculi: quando etiam error orbis proptereat deos præsumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitæ: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata falsæ divinitati, unde præcesserat veræ. Unam saltem cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolemus prædicaretur. Aut exhibe rationem Deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset: illo scilicet præjudicio, quo et nostrum Deum non alias manifestum est esse, quam quia totum condidit hoc. Semel enim præscriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt æque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid, aut non potuerit: tertium cessat. Sed non potuisse, indignum Deo est; Noluisse, an dignum volo inquirere. Dic mihi,