Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
263
264
TERTULLIANI

0263A de cœlo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quæcumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut Dominus anno XII Tiberii Cæsaris revelatus sit, substantia vero ad decimum quintum jam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit, quæ frivolis Creatoris præcellens utique latere desisset, non latente jam Domino suo et auctore? Et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo Dominus paruit ejus in hoc mundo? Si Dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi Domino fortasse majorem? Jam nunc de loco quæstio est, pertinens et ad mundum illum superiorem, et ad ipsum Deum ejus. Ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se 0263B supra Creatorem, in loco utique fecit eum, cujus spatium vacabat inter pedes suos, et caput Creatoris. Ergo et Deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat; et erit jam locus ille major et Deo et mundo. Nihil enim non majus est id quod capit, eo quod capitur; et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare Deus se cum mundo suo possit. Ergo jam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua Deo major, sed et qua innatus et infectus; ac per hoc, æternus, et Deo par; in quo semper Deus fuerit. Dehinc, si et ille mundum ex aliqua materia subjacente molitus est, innata, et infecta, et contemporali Deo, quemadmodum et de Creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, 0263C duos deos, clusit. Et materia enim Deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet, et infecta, et æterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de Creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit; eadem ratione occurrente illi quoque Deo, quæ opponeretur Creatori, ut æque Deo. Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, Factorem, et Locum, et Materiam. Proinde Creatorem in loco facit, utique eadem conditione censendo; et materiam ei subjicit, utique innatam et infectam, et hoc nomine æternam, ut Domino. Amplius, et malum 0264A materiæ deputans, innatum innatæ, infectum infectæ, et æternum æternæ, quartum jam hinc deum fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a Creatore repromittitur, manifestam jam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre præsumunt, cum novem assignet, licet nesciens.


Caput XVI.

Non comparente igitur mundo alio, sicut nec Deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ista suo Deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus hæreticus, ejus 0264B esse invisibilia qui nihil visibile præmiserit, quam ejus qui visibilia operatus, invisibilium quoque fidem fecerit, cum justius multo sit aliquibus exemplariis annuere, quam nullis? Videbimus et Apostolus (Col., I, 16) cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus justis, secuturæ Scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo Creatori deputandam, sicuti tota operatio ejus ex diversitatibus constat; ex corporalibus et incorporalibus, et animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum 0264C diversitas temperavit, tam in corpore, quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma: alia honesta, alia inhonesta: alia gemina, alia unica: alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc lætitia, nunc anxietas; nunc amor, nunc odium; nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut æmula inter se conditionis universitas ista modulata sit, jam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda, quam cui et æmula eorum, ipsum Creatorem diversum notantia, jubentem quæ prohibuit, et prohibentem, quæ jussit percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt,