Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
265
266
LIB. I ADVERSUS MARCIONEM.

0265A visibilium solummodo et vitam et mortem, et mala et pacem (Eccli., XI, 14; Is., XLV, 7)? Et utique, si illa invisibilia majora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit ejus esse majora cujus et magna; quia nec magna, nedum majora, ei competant cujus nec modica comparent.


Caput XVII.

His compressi, erumpunt dicere: «Sufficit unicum hoc opus Deo nostro, quod hominem liberavit summa et præcipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda.» O Deum majorem, cujus tam magnum opus non potuit inveniri, quam in homine dei minoris! Enimvero, prius est ut eum probes esse, per quæ Deum probari oportet: per opera; tunc deinde per beneficia. Primo enim quæritur an 0265B sit; et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dignoscetur. Cæterum, non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat; sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur; ut et an liberaverit constet; quia potuerit et esse, et non liberasse. Quomodo ergo, quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse, et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quæstione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse. Regrediar necesse est ad originem quæstionis Dei ignoti, ut cæteros quoque ramulos ejus excutiam. Primo enim quæri oportebit, qui postea 0265C se protulerit in notitiam; cur postea, et non a primordio rerum? quibus utique necessarius, qua Deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam, aut caussam cognoscendi Deum, cum et homo a primordio esset in sæculo, cui nunc subvenit, et malitia Creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et caussam et materiam 0266A suæ revelationis necessariæ, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia hæc Deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus, exprobratione seræ revelationis, sicut nunc sola demonstratione.


Caput XVIII.

Processerit, age, jam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat, aut aliquæ maleficæ, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitæ, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere Creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum. Digna enim Deo probabunt Deum. Nos definimus Deum primo natura 0266B cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum: natura ex operibus, doctrina ex prædicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel prædicationibus revelationem sui debuerat operari; maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et prædicationis operibus tot ac tantis, vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinæ magnitudinis, quam humanæ mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana 0266C mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius ævi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt. Alioquin, si sic homo Deum commentabitur, quomodo Romulus Consum, et Tatius Cloacinam, et Hostilius Pavorem, et Metellus Alburnum, et quidam ante hoc tempus Antinoum; hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem, nec imperatorem.