nec præscribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiæ nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam committunt: ut nec vestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusæ in luxuriam inardescunt. Multum differt inter caussam et culpam, inter statum et excessum. Ita hujusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius; cujus est tam, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28), quam et, Non adulterabis (Exod., XX, 14), et, Uxorem proximi tui non concupisces (Levit. XX, 10): morte punientis et incestam, sacrilegam, atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi jam motus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio, Paracleto auctore, defendit, unum in fide matrimonium præscribens; ejusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat: is colliget, qui sparsit: is cædet sylvam qui plantavit; is metet segetem, qui seminavit: is dicet, Superest ut et qui uxores habent, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29), cujus et retro fuit, Crescite et multiplicamini: ejusdem finis, cujus et initium. Non tamen ut accusanda cæditur sylva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res, non ut mala, securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui cædendo præstat et esse. Unde jam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiæ negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere: materiam enim ejus eradit: quia si nuptiæ non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiæ testimonium, cum licentia eripitur; quoniam ita quædam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur, sublato eo a quo abstinendum est? Quæ temperantia gulæ in fame? quæ ambitionis repudiatio in egestate? quæ libidinis infrænatio in castratione? Jam vero sementem generis humani compescere in totum, nescio an hoc quoque optimo Deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet, quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? quomodo diligit, cujus originem non amat? Timet forsitan redundantiam sobolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat hæreticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis, nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos de homicidio differt: sub utroque homo interficitur; sub altero, jam editus, sub altero, edendus. Gratus esses, o dee heretice, si esses in dispositionem Creatoris, quod marem et fœminam miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis hæc de deo Marcionis, quem, et definitiones unicæ divinitatis, et conditiones statuum ejus omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde, si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum Scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.
Liber Secundus.
Argumentum.
—I. Cum libro præcedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis præscribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit,
II. Præmissa invectiva in Marcionitas, qui sua curiositate Deo negotium faciunt, de arbitrio sensus sui Deum pensitantes.
III. In primis autem docet bonitatem Dei Creatoris æternam esse,
IV. Præsertim ex hominis et mundi factura ac ea quam homini præscripsit lege;