auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse si forte judicem fecerat a primordio.
Caput III.
Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quæritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quæ priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque præscripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem Dei nostri, dignam quoque Deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum. Jam hoc ipsum quod materia est agnitionis suæ, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas Creatoris, qua se Deus noluit in æternum latere, id est non esse aliquid, cui Deus cognosceretur. Quid enim tam bonum, quam notitia et fructus Dei? Nam, etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret; sed Deus præsciebat quid boni appariturum esset: et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam, nec obventitiæ bonitatis, nec provocatitiæ animationis, quasi exinde censendam, quo cœpit operari. Si enim ipsa constituit initium, exinde quo cœpit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto, ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis, sidera et luminaria cœlestia disposita sunt: Erunt enim, inquit (Gen., I, 14), in tempora, et menses, et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus, quæ fecit tempus; sicut nec initium ante initium, quæ constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili ætate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et æterna, et Deo ingenita, et perpetua præsumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
Caput IV.
Igitur, cum cognoscendo Deo hominem prospexisset bonitas Dei ipsius, etiam hoc præconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et majorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque perficeret: et ita de bono Dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: Eructavit, inquit, (Ps. XLIV, 1) cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimæ arboris, Marcion: imperitissimus rusticus quidem in malam, bonam inseruit; sed non valebit blasphemiæ surculus, arescet cum suo artifice, et ita se bonæ arboris natura testabitur. Adspice ad summam, qualia sermo fructificaverit: Et dixit Deus: Fiat; et factum est, et vidit Deus quia bonum (Gen., I): non quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns, honorans et consignans, et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat quæ bene faciebat, ut tibi totus Deus commendaretur, bonus, et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec male facere. Videbimus caussas, quæ hoc quoque a Deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis præmonstrans quantum boni pararetur illi, cui præparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere Dei opera, quam ipsius imago et similitudo? Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandiente præmisso: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen., I, 26). Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. Bonitas præfecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis (Gen., II, 7). Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut quamquam totius orbis possidens, in amœnioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam. Eadem bonitas et adjutorium prospexit, ne quid non boni: Non est enim, inquit