copia. Exigere tamen a Deo debes et gravitatem summam et fidem præcipuam in omni institutione ejus, ut desinas quærere an Deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem Dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vindicandas, nec illud miraberis, quod Deus non intercesserit adversus ea quæ noluit evenire, ut conservaret ea quæ voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid? quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius Quis enim non hoc præstat ei, cui quid semel frui præstat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et præscientiam et præpotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu fœminæ arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quæ instituit! Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impræscientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi præscierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum Deo, quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcumque? Vidisset homo si non bene dispunxisset quod bene acceperat; ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suæ faceret, non sinendo præscriptum ejus impleri. Hæc dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis.
Caput VIII.
Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet Dei legisque ejus. Igitur vivere quidem illi ipse præstiterat, facto in animam vivam; recte vero vivere demandarat, admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat, qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris pœnitentiam, quam mortem (Ezech., XVIII, 23). Igitur, sicut Deus homini vitæ statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit: et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suæ potestatis qui seductus est; sed imago et similitudo Dei, fortior angelo; sed adflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constituerunt. Qui facit, inquit (Ps. CIII, 5), spiritus angelos (Hebr., I, 7), et adparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eumdem hominem, eamdem substantiam animæ, eumdem Adæ statum, eadem arbitrii libertas et potestas, victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum ejus administratur.
Caput IX.
Quoquo tamen, inquis, modo substantia Creatoris delicti capax invenitur, cum adflatus Dei, id est anima, in homine deliquit. Nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animæ. In primis tenendum, quod græca Scriptura signavit, adflatum nominans, non spiritum. Quidam enim de græco interpretantes, non recogitata differentia, nec curata proprietate verborum, pro adflatu, spiritum ponunt, et dant hæreticis occasionem spiritum Dei delicto