Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
295
296
TERTULLIANI

0295A infuscandi, id est ipsum Deum; et usurpata jam quæstio est. Intellige itaque adflatum minorem spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam ejus, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, etsi de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. Nam et ideo homo imago Dei, id est spiritus: Deus enim spiritus. Imago ergo spiritus, flatus. Porro, imago veritati non usquequaque adæquabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare, ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu 0295B inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua præscia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiæ: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum; ita et anima imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est, non delinquendi fœlicitatem. Cæterum non esset anima, sed spiritus; nec homo, qui animam sortitus est, sed Deus. Et alias autem, non omne quod Dei erit, deus habebitur: ut expostules Deum et adflatum, id est vacuum a delicto, quia Dei sit adflatus. 0295C Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et Deus de spiritu suo. Denique, cum manifeste Scriptura dicat (Genes., II, 7) flasse Deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a conditione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo, ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu, ideo erit spiritus. Ipsum quod anima, vocitatus est flatus. Vide etiam ne de adflata conditione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animæ infirmitatem supra negatam. Plane, cum illam exigis Deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum 0295D provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis; cui jam angeli administrant (Hebr., I, 14); qui etiam angelos judicaturus est 0296A (I Cor., VI, 2), si in Dei lege constiterit, quod in primordio noluit. Hoc ipsum ergo potuit adflatus Dei admittere. Potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit, per substantiæ exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiæ exilitas, et regeretur sententiæ libertas. Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse, quod illi cum Deo adfine est, per adflatum: sed per illud quod substantiæ accessit, id est per liberum arbitrium; a Deo quidem rationaliter adtributum; ab homine vero, qua voluit agitatum. Quod si ita se habent, omnis jam Dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim 0296B arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum adscribes Creatori? si delictum hominis, non erit Dei, quod est hominis: nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, imo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit; non utique futuram, si non contempsisset.


Caput X.

Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui 0296C fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciæ in homines, et infamiæ in Deum? a Deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Ezechielis prophetiam (Ezech., XXVIII, 12), facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum, quam sponte corruptum. In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad 0296D me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei: Hæc dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem