Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
297
298
LIB. II ADVERSUS MARCIONEM.

0297A imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figuræ formatione angelos fecerat). Lapidem optimum indutus es; sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, jaspin, lyncurium, achaten, amethystum, chrysolitum, beryllum, onychinum ; et auro replesti horrea tua, et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub posui te in monte sancto Dei; fuisti in medio lapidum igneorum; fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventæ sunt læsuræ tuæ . De multitudine negotiationis tuæ promas tuas replesti, et deliquisti: et cætera. Quæ ad sugillationem angeli, 0297B non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso Dei natus sit; ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc: nec cum Cherub positus in monte sancto Dei, id est, in sublimitate cœlesti, de qua Satanam Dominus quoque decidisse testatur; nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est Satanas. Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suæ, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt 0297C læsuræ tuæ: illi eas reputans, quibus scilicet læsit hominem ejectum a Dei obsequio: et ex illo deliquit, ex quo delictum seminavit; atque ita exinde negotiationis, id est, malitiæ suæ multitudinem exercuit; delictorum scilicet et sensuum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim Deus proximum sibi non libertate ejusmodi ordinasset. Quem tamen et prædamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptæ ultro malitiæ exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suæ egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem 0297D eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus 0298A inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendæ arboris vitæ jam de vita regressurum.


Caput XI.

Igitur usque ad delictum hominis, Deus a primordio tantum bonus, exinde judex, et severus, et quod Marcionitæ volunt, sævus. Statim mulier in doloribus parere, et viro servire damnatur (Gen., III, 16): sed quæ ante sine ulla contristatione per benedictionem in crementum generis audierat, Crescite tantum et multiplicamini: sed quæ in adjutorium masculo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur (Gen., III, 18); sed ante benedicta. Statim tribuli et spinæ; sed ante fœnum, et herbæ, et arborum 0298B fructuosa. Statim sudor et labor panis; sed ante ex omni ligno victus immunis, et alimenta secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra. Exinde ad mortem, sed ante ad vitam. Exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas Dei, secundum naturam; severitas posterior, secundum caussam. Illa ingenita, hæc accidens: illa propria, hæc accommodata: illa edita, hæc adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec caussa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei Deus præstitit. Incipe nunc etiam judicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium Deum somniasti solummodo bonum, quia non potes judicem: quanquam et illum ut judicem ostendimus. Aut si non judicem, certe perversum 0298C ac vanum, disciplinæ non vindicandæ, id est, non judicandæ constitutorem. Non reprobas autem Deum judicem, qui non judicem Deum probas? Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quæ judicem præstat, aut et eam in species malitiæ deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere. Nunc enim justitia malum, si injustitia bonum. Porro, cum cogeris injustitiam de pessimis pronuntiare, eodem jugo urgeris justitiam de optimis censere. Nihil enim æmulum mali non bonum, sicut et boni æmulum nihil non malum. Igitur quanto malum injustitia, tanto bonum justitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur. ut justa sit, non erit bonitas, si injusta sit. Nihil enim bonum, quod injustum; bonum autem 0298D omne, quod justum.