Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
29
30
LIBER DE PRÆSCRIPTIONIBUS.

0029A scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus, non admittendos eos ad ullam de Scripturis disputationem. Si hæ sunt illæ vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit.


Caput XVI.

Primum, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, disputationem prohibenti, dum post unam correptionem convenire hæreticum interdixit.

Hoc de consilio diffidentiæ, aut de studio aliter ineundæ constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, in primis illa, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, prohibenti quæstiones inire, 0029B novis vocibus aures accommodare (I Tim., VI, 4), hæreticum post unam correptionem convenire (Tit., III, 10), non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans caussam hæretici conveniendi; et hoc unam, scilicet, quia non est christianus; ne more christiani, semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus (Matth., XVIII, 15, 16) castigandus videretur; cum ob hoc sit castigandus, propter quod non sit cum illo disputandum.


Caput XVII.

Deinde quod nihil proficiat congressio Scripturarum; cum hæreses quasdam non recipiant, et si quas recipiant, adjectionibus et detractionibus intervertant, aut 0030A non recipiant integras, et si aliquatenus integras, diversas expositiones comminiscantur.

Deinde, quoniam nihil proficiat congressio Scripturarum, nisi plane ut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri. Ista hæresis non recipit quasdam Scripturas: et si quas recipit, non recipit integras: adjectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit: et si aliquatenus integras præstat, niholominus diversas expositiones commentata convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus. Variæ præsumptiones necessario nolunt agnoscere ea, per quæ revincuntur; his nituntur quæ ex falso composuerunt, et quæ de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis, exercitatissime Scripturarum, cum si quid defenderis, negetur 0030B ex diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes, nisi vocem in contentione; nihil consequeris, nisi bilem de blasphematione.


Caput XVIII.

Ille etiam, cujus caussa in congressum Scripturarum descendis, incertior discedet, de pari altercatione negandi et defendendi.

Ille vero, si quis est, cujus caussa in congressum descendis Scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad hæreses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, æquo gradu negandi et defendendi diversa parte statuto, certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam hæresin judicet. Hæc utique et ipsi