Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
299
300
TERTULLIANI

Caput XII.

0299AIta si societas et conspiratio bonitatis atque justitiæ separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum, et seorsum deum justum? Illic consistit bonum, ubi et justum. A primordio denique creator tam bonus, quam et justus, pariter et utrumque processit. Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quæ etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit. Justitiæ opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter cœlum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris cœtum et aridæ molem, inter luminaria majora et 0299B minora, diurna atque nocturna, inter marem et fœminam; inter arborem agnitionis mortis et vitæ, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit. Totum hoc judicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs, habitus elomentorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum, judicia sunt Creatoris; ne putes eum exinde judicem definiendum, quo malum cœpit, atque ita justitiam de caussa mali offusces. His enim modis ostendimus eum cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam Deo et naturalem, nec obventitiam deputandam, quæ in Domino inventa sit arbitratrix operum ejus.


Caput XIII.

Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam 0299C cœpit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendæ bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus æmulis vindicetur. Ita omne hoc justitiæ opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, sævit; utique bono, non malo proficit. Denique timor judicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum 0300A per semetipsum commendari, jam sub adversario laborans. Nam etsi commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua præesset timendi, quæ bonum etiam nolentes appetere, et custodire compelleret. Cœterum, tot illecebris mali expugnantibus bonum, quis illud appeteret, quod impune contemneret? Quis custodiret, quod sine periculo amitteret? Legis (Matth., VII, 13) mali viam latam, et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas Creatoris, et vix a malo avellimur: quid, si nihil minaretur? Hanc justitiam malum dices, quæ malo non favet? Hanc bonum negabis, quæ bono prospicit? Non qualem oportet Deum velles; 0300B qualem malles expediret? sub quo delicta gauderent? cui diabolus illuderet? illum bonum judicares Deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde, quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus Deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et juvandi et lædendi potens. Minus est, tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De ejusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiæ mercedem secter, si non et nocentiæ spectem? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur, qui utramque non valuit. Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus 0300C exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps. VI, 6; Ezech., XXXIII, 11); et timendum, quia nolit peccatum: diligendum, quia malit pœnitentiam peccatoris, quam mortem; et timendum, quia nolit peccatores sui jam non pœnitentes. Ideo lex utrumque definit, Diliges Deum, et Timebis Deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori