Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
305
306
LIB. II ADVERSUS MARCIONEM.

0305A dico misericordiam, quæ et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit: et David, delicta in domum Uriæ confessum, venia liberavit: et ipsum Isræl toties restituit, quoties judicavit; toties refovit, quoties et increpuit. Non solum igitur judicem aspiciens, convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur, considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem: cum utrumque conveneris in Creatore, invenies in eo et illud, propter quod alterum Deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, præceptorum, consiliorumque ejus. Dices forsitan, hæc etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes, Moses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo Deo didicit Creator 0305B meus præscribere: Non occides; non adulterabis; non furaberis; non falsum testimonium dices; alienum non concupisces; honora patrem et matrem; et: diliges proximum tuum ut temetipsum. Ad hæc innocentiæ, pudicitiæ, et justitiæ, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis præscripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit., XXV); cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum præsentis laboris, quo facilius in pecudibus præmeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.


Caput XVIII.

Sed quæ potius legis bona defendam, quam quæ hæresis concupiit, ut talionis definitionem, oculum 0305C pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis (Exod., XXI, 24)? Non enim injuriæ mutuo exercendæ licentiam sapit, sed in totum cohibendæ violentiæ prospicit, ut quia durissimo et infideli in Deo populo longum, vel etiam incredibile videtur a Deo exspectare defensam, edicendam postea per Prophetam: Mihi defensam, et ego defendam, dicit Dominus (Deuter., XXXII, 35; Rom., XII, 19): interim commissio injuriæ metu vicis statim occursuræ repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis; ut sic improbitas astuta cessaret, dum, secunda permissa, prima 0306A terretur, et prima deterrita, nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eumdem saporem passionis. Nihil amarius quam idipsum pati, quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia quæ aliquando benedicta sunt, consilium exercendæ continentiæ intellige, et frænos impositos illi gulæ agnosce, quæ cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulæ, libidini scilicet atque luxuriæ prospectum, quæ fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat, et surrexerat ludere (Exod. XXXII, 6). Proinde, ut et pecuniæ ardor restingueretur ex parte, qua de victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, 0306B ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. Reprehendendus sane Creator, quod cibos potius populo suo abstulit, quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera, et operationum, et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi Deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et quis exquisivit ista de manibus vestris (Is. t. II)? sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suæ voluit adstringere, quibus superstitio sæculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.


Caput XIX.

0306CSed et in ipsis commerciis vitæ et conversationis humanæ domi ac foris, adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a Dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem, quam in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2)? Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summæ benignitatis, populi potius duritiam edomantis, et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis