quasi judicis, secundum quam enuntiarit (Is. XLV, 7): Ego sum qui condo mala, et: Ecce ego emitto in vos mala (Jerem. XVIII, II), non peccatoria, sed ultoria; quorum satis diluimus infamiam, ut congruentium judici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehendentur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt; ita et malitia hæc erit intelligenda nunc, quæ ex illis malis judicariis deputata, cum ipsis competat judici. Nam et apud Græcos interdum malitiæ pro vexationibus et læsuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiæ pœnituit Creatorem, quasi creaturæ reprobandæ scilicet, et deletui vindicandæ. Atqui nec ullum admissum criminosum reputabitur Creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita, quod juste destinaverat, non male destinans, ex justitia non ex malitia destinarat; sed pœnam ipsam malitiam nominavit, ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam justitiæ nomine excusas, quia juste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui justitiæ, utique non pœnitendæ, pœnitentiam gessit. Imo nec justitiæ, inquam, pœnitebit Deum, et superest jam agnoscere quid sit pœnitentia Dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicujus boni operis ingratia pœnitet, ideo et Deum proinde. In quantum enim Deus nec malum admittit, nec bonum damnat, in tantum nec pœnitentiæ boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli (I Reg. XV, 28): Discidit Dominus regnum Isræl de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, optimo super te; et scindetur Isræl in duas partes, et non convertetur, neque pænitentiam aget, quia non sicut homo est ad pænitendum. Hæc itaque definitio in omnibus aliam formam divinæ pœnitentiæ statuit, quæ neque ex improvidentia, neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos pœnitentiæ divinæ? Jam relucet, si non ad humanas conditiones eam referas. Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex conversio sententiæ prioris, quæ etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa. Nam et in græco sono, pœnitentiæ nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud Deum pro rerum variantium sese occursu fieri ostendimus.
Caput XXV.
Jam nunc ut omnia ejusmodi expediam, ad cæteras pusillitates, et infirmitates, et incongruentias (ut putatis) interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat Deus (Gen. III): Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset? et caussato nuditatis pudore, an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus? Imo nec incertus admissi, nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem, evocatum prodire in conspectum Domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi suggillationem. Nec enim simplici modo, id est, interrogatorio sono legendum est, Adam ubi es? sed impresso et incusso, et imputativo, Adam, ubi es? id est, in perditione es; id est, jam hic non es; ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Cæterum, qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cujus cœlum thronus, et terra scabellum, nimirum hujus oculos aliqua paradisi portio evaserat, quo minus illi ubicumque Adam ante evocationem viseretur, tam latens, quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineæ vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subjecti præterire non posse. Stulte qui tantum argumentum divinæ majestatis, et humanæ instructionis, naso agis. Interrogabat Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus; quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi; atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum: ut jam tunc initiaretur evangeliea doctrina (Matth. XII, 37): Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo damnaberis.