Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
31
32
TERTULLIANI

0031A habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria Scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.


Caput XIX.

Illud itaque solum disputandum, quibus competat fides, cujus sint Scripturæ, a quo, per quos, et quibus sit tradita disciplina qua christiani fiunt.

Ergo non ad Scripturas provocandum est; nec in his constituendum certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertæ. Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa? Cujus sint Scripturæ? A 0031B quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina qua fiunt christiani? Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinæ et fidei christianæ, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum.


Caput XX.

Atqui a Christo unam ejusdem fidei doctrinam Apostolis traditam, qui eam nationibus promulgaverunt, et Ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus cæteræ Ecclesiæ quotidie mutuantur ut Ecclesiæ fiant; ita ut tot ac tantæ Ecclesiæ, una sit illa ab Apostolis prima, ex qua omnes.

Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, 0031C cujuscumque materiæ homo et Deus, cujuscumque fidei præceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum 0032A determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim præcipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros. Itaque, uno eorum decusso, reliquos undecim, digrediens ad Patrem post resurrectionem, jussit ire et docere nationes, intinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum Sanctum. Statim igitur Apostoli (quos hæc appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judæ, ex auctoritate prophetiæ quæ est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judæam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, 0032B et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinæ, cæteræ exinde ecclesiæ mutuatæ sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiæ fiant: ac per hoc et ipsæ apostolicæ deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantæ ecclesiæ, una est illa ab Apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes prima, et apostolicæ, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quæ jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.


Caput XXI.

Hanc itaque dirigit alteram præscriptionem: non alios 0032C recipienbdos prædicatores, quam quos Christus instituit; et proinde eam doctrinam recipiendam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesia ab Apostolis tam viva voce quam per Epistolas, Apostoli a Christo, Christus a