sensum. Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suæ gentis est. Sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quære ergo, an ista vox, nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus-nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebræos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. Quod si Emmanuel Nobiscum-Deus, Deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est: Quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis; tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum-Deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse jam illum qui prædicabatur Emmanuel; quia quod significat Emmanuel venit, id est, Nobiscum-Deus.
Caput XIII.
Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci, et spolia Samariæ, et regem Assyriorum, sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum Creatoris, non animadvertens quid Scriptura præmittat (Is. VII, 4): Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariæ, adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias ætatis demonstrationem, an hominem jam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signa belli, non tuba, sed crepitacillo daturus: nec ex equo, vel de curru, vel de muro; sed de nutricis aut gerulæ suæ collo sive dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mamillis subacturus. Aliud etsi penes Ponticos, barbaricæ gentis infantes in prælium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare, quam lancinare. Enimvero, si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere; ante virtutem Damasci sumere, quam patris et matris vocabulum nosse; sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetæ. Et merito. Præstruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit (Is. VII, 14), dabit vobis Dominus signum: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Signum autem a Deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum non fuisset. Denique et Judæi, si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculæ scilicet prægnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur; infans vero bellator non æque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novæ adscripto, exinde post signum, alius ordo jam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est malitiæ non assentaturi; et hoc enim infantia est; sed accepturi virtutem Damasci, et spolia Samariæ, adversus regem Assyriorum. Serva modum ætatis, et quære sensum prædicationis: imo, redde Evangelio veritatis, quæ posterior detraxisti, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Maneant enim orientales illi magi, in infantia Christum recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine prælio et armis. Nam