Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
339
340
TERTULLIANI

0339A præter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam; certe est Creatori virtutem cæterarum quoque gentium aurum constituere; sicut per Zachariam (Zach. XIV, 14): Et Judas pertendet apud Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David: Et dabitur illi ex auro Arabiæ; et rursus: Reges Arabum et Saba munera afferent illi. Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiæ retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophœnicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariæ, 0339B ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellæ, spolia sunt facti Samariæ, id est idololatriæ, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariæ nomine notavit, ut ignominiosæ ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo, sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est Creatori figurate uti translatione nominum, ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum, appellat archontas Judæorum; et populum ipsum, populum Gomorrhæ vocat, et idem alibi: Pater, inquit (Ezech. XVI, 3), tuus Amorrhæus, et mater tua Gethea, ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios dixerat: Filios generavi, et exaltavi. Sic et 0339C Aegyptus, nonnunquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam, apud Joannem nostrum, romanæ Urbis figura est; proinde magnæ, et regno superbæ, et sanctorum Dei debellatricis. Hoc itaque usu, magos quoque Samaritarum appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus Herodem intellige; cui utique adversati sunt 0340A magi tunc, non renuntiando de Christo, quem intercipere quærebat.


Caput XIV.

Adjuvabitur hæc nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris: Accingere, inquit David (Ps. XLIV, 4), ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore præter filios hominum: effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris, et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subjungens: Extende, et prosperare, et regna; adjecit: Propter veritatem, et lenitatem, et justitiam. Quis enim hæc ense operabitur, et 0340B non contraria potius lenitati et justitiæ, dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia præliorum? Videamus ergo, an alius sit ensis ille, cujus alius est actus. Nam et apostolus Joannes in Apocalypsi (Apoc. I, 16), ensem describit ex ore Dei prodeuntem, bis acutum, præculum; quem intelligi oportet (Eph. VI, 17) sermonem divinum, bis acutum duobus Testamentis, Legis et Evangelii; acutum sapientia, infestum diabolo; armantem nos adversus hostes spiritales nequitiæ et concupiscentiæ omnis, amputantem etiam a carissimis ob Dei nomen. Quod si Joannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, præcingentem lumbos nostros veritate et lorica justitiæ, et calciantem nos præparationem Evangelii pacis, non belli: assumere 0340C jubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere; et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, Dei sermo. Hanc et Dominus ipse machæram venit mittere in terram, non pacem (Matth. X, 33). Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est; si bellator non est, machæram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo Creatoris in Psalmo, sine bellicis rebus, ensem sermonis Dei præcingi figurato, cui