tauro, id est Christo, quem post necem Prophetarum interfecerunt, et suffigendo nervos ejus clavis desævierunt. Cæterum, vanum si, post homicidia, alicujus bovis illis exprobrat carnificinam. Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Jesus adversus Amalech præliabatur, expansis manibus orabat residens; quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus depositis, et manibus cædentibus pectus, et facie humi volutante, orationem commendare debuisset; nisi quia illic ubi nomen Domini Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses (Num. XXI) post interdictam omnis rei similitudinem, cur æreum serpentem, ligno impositum, pendentis habitu in spectaculum Isræli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus exterminati sunt, nisi quod et hic dominicæ crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et læso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam sanitas morsuum peccatorum, et salus exinde prædicabatur.
Caput XIX.
Age nunc, si legisti penes David (Ps. XCV, 10), Dominus regnavit a ligno, expecto quid intelligas, nisi forte lignarium aliquem regem significari Judæorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus, regnum mortis exclusit? Proinde et Isaias (Is. IX, 6): Quoniam, inquit, puer natus est nobis, et datus est nobis filius. Quid novi, si non de Filio Dei dicit? Cujus imperium factum est super humerum ipsius. Qui omnino regum insigne potestatis suæ humero præfert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, aut aliquam propriæ vestis notam; Sed solus novus rex novorum ævorum Christus Jesus, novæ gloriæ et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias (Jerem., XI, 9) tibi insinuat, dicturis prædicans Judæis: Venite, mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quæris dominicæ crucis prædicationem, satis jam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit (Ps., XXI, 17), manus meas et pedes; quæ proprie atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium Patris implorat: Salvum, inquit (ibid. 22), fac me ex ore leonis, utique mortis; et de cornibus unicornis humilitatem; de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Judæorum; ne putes alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit hæretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a Creatore: quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est, nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo Deo prædicatum; ut diversitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate prædicationum vindicetur. Cæterum, nec ipso Christo ejus prædicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda,