illa nota scilicet, de qua Ezechiel (Ezech., IX, 4): Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portæ in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Græcorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam Patri Deo relaturos, psalmus vigesimus primus (Ps. XXI, 23) canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habeat, merito a se futurum prædicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo (Ps. LXVII, 28): In ecclesiis benedicite Dominum Deum; ut pariter concurreret et Malachiæ prophetia (Malach., I, 10): Non est voluntas mea, dicit Dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum; gloriæ scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni. Quæ omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium, et ecclesiarum sacramenta, et munditiæ sacrificiorum, debes jam erumpere uti dicas, Spiritum Creatoris tuo Christo prophetasse.
Caput XXIII.
Nunc quia cum Judæis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi prædicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt, et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam (Is., II, 20), Projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quæ fecerunt adorandis vanis et noctuis; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola projecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit (Is., III, 1, 2) enim Dominus sabaoth a Judæa, et ab Hierusalem inter cætera, et prophetam, et sapientem architectum; Spiritum scilicet Sanctum, qui ædificat Ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem Dei: nam exinde apud illos destitit Dei gratia. Et (Is., V, 6) mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, cœlestibus beneficiis, ne provenirent domui Isrælis. Fecerat enim spinas, ex quibus Dominum coronaverat; et non justitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus, Lex et Prophetæ usque ad Joannem. Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is. LII, 5): Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim cœpit infamia) et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum, non pœnitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta (Is. I, 7), civitates eorum exustæ igni, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula; ex quo scilicet Isræl Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Isrælis. Sic et machæræ conditionalis comminatio (Ps. I, 20): Si nolueritis, nec audieritis me, machæra vos comedet; probavit Christum fuisse, quem non audiendo, perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo, dispersionem eis postulat a Patre (Ps. LVIII, 12): Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam, in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, hæc facta sunt vobis: in anxietate dormietis. Satis vane, si hæc non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum Dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius Dei dicit, a Creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab æmulis in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a Creatore (Is. LIII, 9): et dati sunt pessimi pro sepultura ejus; qui scilicet subreptum eum asseveraverant: et locupletes pro morte ejus; qui scilicet et a Juda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judæis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus Creatoris, propter quem hæc passuri prædicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quæ nulla hodie est? ubi civitates exurendæ, quæ jam in tumulis? ubi dispersio