Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
355
356
TERTULLIANI

0355A gentis, quæ jam extorris? Redde statum Judææ, quem Christus Creatoris inveniat, et alium contende venisse. Jam vero quale est, ut per cœlum suum admiserit, quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane Deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo Deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus Creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.


Caput XXIV.

Imo, inquis, spero ab illo quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis regnum Dei æternæ et cœlestis 0355B possessionis. Cæterum, vester Christus pristimum statum Judæis pollicetur, ex restitutione terræ, et post decursum vitæ, apud inferos in sinu Abrahæ refrigerium. Deum optimum! si reddit placatus, quod et abstulerat iratus. O Deum tuum qui et cædit et sanat, condit mala et facit pacem! O Deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahæ suo tempore. De restitutione vero Judææ, quam et ipsi Judæi, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in præsenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de cœlesti promissione sit quæstio. 0355C Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante cœlum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem cœlo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in cœlis esse pronuntians, alicui utique cœlesti civitati eum deputat. Hanc et 0356A Ezechiel novit (Ezech. XLVIII), et apostolus Joannes vidit (Apoc. XII), et qui apud fidem nostram est, novæ prophetiæ sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repræsentationem ejus conspectu futuram in signum prædicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Judæa per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de cœlo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quæ in sæculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam. Siquidem et justum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos ejus, ubi 0356B sunt et afflicti in nomine ipsius. Hæc ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam ætatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelæ superindumentum, transferemur in cœleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non prædicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce jam hinc illud et prædicatum a Creatore, et sine prædicatione credendum apud Creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahæ semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenæ repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne 0356C et terrenæ et cœlestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Jacob filium suum: Det, ait (Gen. XXVII, 28), tibi Deus de rore cœli, et de opimitate terræ; nonne utriusque indulgentiæ exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Jacob, qui quidem posterioris et prælatioris populi figura est, id est nostri,